16:30 quam modum ac finem fore putas perditarum controversiarum quae nostras respublicas exagitant, utinam non evertant. Miror equidem, inter tot utriusque reipublicae praestantia ingenia nullum emergere quod sese huic malo fortiter opponat. O tempora, o mores, candoris et integritatis nescii! Itane per vos suspicio, tergiversatio, collusiones, calumniae, dissidia, lites, odia aperta et secreta, demum forte bella, seditiones rerumque omnium perturbationes libere passim sine impedimento grassabuntur ? Credo nostros nobis oculos tam caros non esse quin mallemus erutos quam semel aperuisse ut verum cerneremus. Quae, per Deum immortalem, causa est ut foedera non civiliter tantum conserta2) sed Christi Iesu verbo et nostra salute obsignata tam indignis et levibus de causis convellantur ? Dicam duobus verbis : Ambitio et cupiditas. Quarum quaeso rerum? A Satana et eius ministris de regno Antichristi, mendaciis, praestigiis impiis et sacrilegis artibus comportatarum.3) Quid enim aliud sunt Victoris illius vestri collegiique sacrificorum census, reditus, praedia, vectigalia, venationes, delectus, servitutes, iurisdictiones, fasces, imperia pro quibus digladiamur, 4) quam mera furta et latrocinia Antichristi imposturis nunc terrore inferorum, nunc blanditiis et sponsione vitae beatae veritatis ignaris erepta? Nonne haec illa est Helena Graeciae et Ilio exitialis? Neque enim video quid praeter Stygia illa Satanae furta nos committat. Concessa enim a vestris litium privatarum sub delegatis5) iudicibus et arbitro abrogatione, nihil mea quidem sententia restabat quod foederis redintegrationem impediret, nisi rapinarum Victoris et spoliorum sacrificorum divisio. Dum enim nos rem eam integram nobis6) esse volumus, qualem ante Basiliensem compositionem fuisse dicimus, vos contra ius vestrum Basiliensium decreto tuemini, neutraque pars cedit alteri, belle nobis defungi nostro munere videmur operaeque facturos pretium, si vim et nervos reipublicae omnes in discrimen deducamus potius quam amice de rebus male partis transigamus. Utinam incendio arcium7) conflagrasset infaustae iuris- Smsses et Geneve I. 233 ) Saepius quidem tam antea de interpretandis conditionibus foederis a. 1526 m. Februario sanciti disceptatum fuerat {Boget, hist de Geneve L 171, II. 85), nunc vero instigantibus fugitivis Bernenses iisdem conditionibus foedus renovare recusarunt. 2) confecta S. 3) comparatarum S. 4) Bernenses d. 7. Febr. scripserunt: que comme leur combourgeoisie alloit expirer et avec elle le traite {de 1536 relatif au partage de la souverainete sur les biens de St. Victor) ils les requeroient pour le bien de la paix de se deporter des pouvoirs qu'il leur avoit attribues sur ces terres etc. {Buchat. VI. 183.) 5) delectis 5. 6) vobis S. 7) artium S.