15:30 quam absque doctore? Quis vero doctor esse poterit ad hanc doctrinam idoneus nisi a Deo missus? Idcirco, ut spiritus sancti consilio et auspiciis Paulus ad gentes missus est, ita aliquando quo proficisci statuerat ab eodem prohibitus est. Itaque dubium non est quin Deus palam testetur se maiore prosequi benevolentia illos quos luce dignatur evangelici ministerii quam quibus hanc lucem non ofiert. Hoc uno igitur iam distinguuntur exterae gentes omnes ab illo populo qui Dei esse censetur. Hinc illud est: Non fecit hunc in modum ulli nationi nec iudicia sua manifestavit eis. Item: Notus in Iudaea Deus. Et caetera eiusmodi quae Moses et Paulus praedicant de Iudaeorum praerogativis Interea tamen iis qui hoc non afficiuntur beneficio nulla relinquitur iusta querendi causa de Dei iudiciis, si alios quosdam hac in parte ipsis praefert. Nam ne hos quidem sui relinquit testimonii expertes, ipsos erudiens quum naturae lege tum publico magnae huius universitatis libro et magno volumine, cuius characteres sunt relucentis et expressae Dei imaginis simulacra, quaecunque ab eo condita sub sensus humanos cadunt. Ergo ex his quae hactenus dicta sunt iam tres modos colligere possumus quibus se Deus hominibus patefacere solet, quorum quisque habet proprium librum quo nobis et Dei imaginem oculis subiiciat et de eius voluntate testificetur. Primus intestinus est, cuius characteres naturae lege mentibus humanis insculpti sunt. Hic, ut omnibus communis est, ita solus sufficit ad reas peragendas sine ulla responsatione et tergiversatione coram Dei tribunali omnium conscientias. Secundus est externus ille et aspectabilis de quo modo meminimus et de quo divinus psaltes primo loco Ps. xix concionatur. Hic rursus omnibus communis est. At neuter horum abunde suppeditat quae ad veram Dei notitiam et salutem consequendam aunt necessaria. Etenim ut lex naturae magna ex parte obliterata est et mutila, ita caecioribus sunt homines oculis, et sensibus hebetioribus ac stupidiores, quam ut cernere quod vident, et quod sentiunt ac palpant cognoscere et intelligere valeant. Quam ob rem Paulus nil dubitavit gentes alienas ab Israelis republica, necdum cooptatas in Dei familiam evangelii beneficio, excludere a Dei foedere ac promissis, et a&eovc, sine Deo, appellare, nihil moratus philosophiae studia quibus quaedam institutae fuerunt. Quis autem iure Deum arguat iniustitiae quod Iudaeam gentem prae caeteris amplioribus cumulaverit beneficiis? Haec enim praeter illos duos libros modo commemoratos tertium illum accepit^ de quo, psalmo paulo ante citato, secundo loco menud-