13:30 secedere ipsis consultantibus fere dimidio horae. Iussus sum deinde rem totam ut retuleram conscribere: quod feci. Ac mox Do. Gironus scriptum meum in germanicum idioma vertit, nec dubito quin per cursores hac nocte in legatorum Do. Columbariensis s) et Do. Ausburgi 4) manus pervenerit. Res sane propius expensa est et nihil minus exspectant. Faxit Dominus, qui tanti fidei nostrae hostis vafritiem retexit miro hoc ac inexspectato modo, ut consilia et conatus illius in caput suum retorqueantur, sicut Achitophelis consilium. Iussus sum tandem a quaestore accipere 1 \7 pro expensis meis. Conveni ante horam coenae Dominum Consulem super Vireti negotio, quod maxime commendavi. Ipse alioquin erga illum bene affectus multa quae de eo ferebantur obiecit, condolens illi et ecclesiae. Ego pro viribus omnia diluere conatus sum. Dixit tandem Consul suspicionem esse, Viretum a Calvino sic depravatum, et multa quoque de Calvino falso relata retulit, quae potenter ac vere confutavi, ostendens eum tam longe abesse ab omni seminandarum di visionum studio, ut nunquam cesset a componendis vel minimis: imo in hoc totum esse diu noctuque, ut plebem sibi commissam in vera unione et pace christiana contineat foveatque. Sed dissensionum seminaria ab ipsis civibus prodire ostendi, et quo pacto misera civitas huiusmodi subinde suborientibus sit obnoxia: quod probavit. Bernae \. Aug. 1548. Tuus Christoph. Faber. 1063. CALVINUS VIRETO. Bespondet ad duas amici epistolas quarum altera non exstat. Ita plura quae hic obiter attinguntur, privata maxime negotia, obscurius tractantur. (Ex autographo Cod. Genev. 106, fol. 225, Recentiora exemplaria suetis locis reperies: Ionvillaei God. l l l a, fol. 17, Turretini Cod. l l l , fol. 195, Bernense Epp. VII. p. 915, Simleri Vol. 67.) Eximio Christi servo Petro Vireto Lausannensis ecclesiae pastori amico et fratri carissimo. S. Binas abs te literas accepi.l) Utrisque bre- 3) lo. Iac. ct. Wattewyl dynasta in Colombier. 4) Michaelem Augspurgerum iam supra cum eodem collega a Bernatibus ad Neocomenses missum habuisti (Sept 1541). 1063.1) Quarum altera d. 10. Augusti scripta est, altera