11:30 Isti boni viri Galli sunt honestis familiis nati, quos ad hanc profectionem suscipiendam curiositas non improba vos regionemque istam visendi impulit. Eos igitur qua soles humanitate quaeso excipias. 214. CALVINUS FARELLO. Anxie et cupide literas exspectat quae ipsum de rebus Genevae gestis certiorem faciant, etsi de spe reditus minime sibi gratulantem. De coniugio adhuc suspensus est. Turbae iuvenum Gallorum Argentorati. Leonis Ludae epistola nupera. Caesaris et utriusque Regis varia molimina et machinationes. (Epp. et Eesp. ed. 1576 p. 413, Chouet. p. 576, Amst. p. 259. In caeteris non exstat. Versio anglica Tom. I. p. 151.) S. Iam frustra tam diu literas tuas exspectavi, ut dubitem an debeam amplius exspectare. Sustinet tamen adhuc spem meam illarum desiderium: ac paucos etiamnum dies sustinebit. Verum si quando sperare desiero, senties quam indigne tulerim hanc frustrationem. Ac eo minus ferenda est tua negligentia, quod tam copiosum scribendi argumentum praebet tibi Geneva hoc tempore. *) Tametsi enim mihi scripsit Talearis, non tamen assequor ad liquidum ex eius verbis, qualem habuerit catastrophen illa fabula. Michael etiam typographus mihi Blechereti2) verbis indicavit, reditum illuc mihi posse confici. Sed centum potius aliae mortes quam illa crux: in qua millies quotidie pereundum esset. Tecum hoc obiter communicare volui, ut pro virili occurras eorum consiliis, qui me illuc retrahere tentabunt. Atque ut ne contra rationem tendere videar, consilium meum tibi exponam si quando petieris. De coniugio adhuc suspensi sumus: quod ideo me male habet, quia instant propinqui nobilis illius puellae, ut eam mihi sumam. Quod nunquam facturus sum, nisi Dominus mentem penitus mihi abstulerit. Quia tamen molestum est recusare, praesertim talibus qui sua benevolentia me obruunt, cupio vehementer me hac difficultate liberatum. Brevi tamen hoc futurum speramus. His diebus sed ex epist, ipsa f. 25. 26. desumpta, ubi a Calvino ipso addita sunt. Annum scriptae epistolae 1540 esse, non vero 1539, vel ex primo versu elicias, item ex N. 211. 214. 1) De magna illa conversione rerum m. Febr. Genevae facta v, Kampsch. p. 361 seqq 2) at Blecheret. {Angi)