10.2:30 quisque erat clamosissimus et stolido furore praeditus quem illi zelum vocant, quo nunquam arsit Helias qui tamen zelo zelabatur super domum Dei.16) 19 bis. CONCIO ACADEMICA NOMINE KECTOEIS UNIVERSITATIS PARISIENSIS NICOLAI COPI SCRIPTA ET RECITATA CAL. NOV. MDXXXIII. (Huius concionis fragmentum ex autographo Genevensi edidimus Opp. T. IX. p. 873 seqq. coll. Prolegg. p. LXXIII. Iam integram nuperrime reperimus coaeva manu descriptam in Codice Archivorum ecclesiasticorum ad S. Thomae Argentoratensis, signato Varia ad hist. reform. Vol. IX. fol. 334 seqq. Quam igitur ne diutius lateat hoc loco inserimus, et quidem ita ut in hoc codice legitur multam lectionis varietatem praebente, sed typis cursivis hanc notantes, lacunas asteriscis. Inscriptio simpliciter refert : In illud Matth. V. Beati pauperes spiritu, cui alia manus superscripsit : Est concio nescio cuius.) Magna quaedam res est ac longe praestantior quam dici aut animo et cogitatione comprehendi possit, christiana philosophia. Uni haec homini a Christo divinitus data est, quae veram et certissimam felicitatem explicaret. Hac una nos esse Dei filios intelligimus et credimus: haec suo splendore et praestantia universam mundi sapientiam obscuravit. Hac qui excellunt tantum prope reliquae hominum multitudini praestare mihi videntur, quantum homines beluis antecellunt. Nimirum quum ii maiora longe et praestantiora quam reliqui animo complectantur. Admirabile enim et sanctum genus illud philosophiae esse oportet, quod ut hominibus traderet Deus homo fieri voluit, quum immortalis esset, mortalis. Vere profecto hoc mihi videor esse dicturus, nulla re magis amorem Dei erga nos innotescere * quam quod verbum suum nobis reliquerit. Quae enim aut proprior aut certior cognatio esse potuerit? Quod si caeteras artes et disserendi rationem, naturae scientiam, atque eam quae de moribus est propter utilitatem et laudamus et miramur, quae potest cum hoc genere philosophiae conferri, quod voluntatem Dei omnibus philosophis diu quaesitam, nunquam inventam exponit? quod sola Dei gratia peccata remittit? spiritum sanctum, qui corda omnium sanctificat et vitam aeternam adfert, omnibus Christianis pollicetur? Hoc studium qui non laudaverit, haud sane scio quid laudandum 16) Epistolam versus finem Octobris 1533 scriptam esse patet, ex mentione rectoris Copi ( Vide T. IX. prolegg. p. 73), ex epistola Sturmii supra laudata, aliisque pluribus argumentis.