44:3 3 IN SOPHONIAM denuntiat: et interim non ostendit cur tam graviter offensus sit Deus populo. Sed tenendum simul est prophetam quum esset coniunctus Ieremiae, respexisse ad contumaciam populi, quae iam satis superque convicta erat. Ergo prosilit quasi ex abrupto, et pronuntiat iam detectam esse malitiam populi, ut non sit amplius litigandum, quia maturuerit iniquitas. Et certe prophetis hoc semper fuit propositum, coniungere suas operas ut alter alterum vicissim iuvaret: atque haec consensio vigere etiam debet inter omnes Dei servos, ut nullus seorsum quidquam agat, sed ut coniunctis studiis eundem teneant scopum: et simul etiam conentur ultro citroque confirmare communem doctrinam: sic ergo nunc agit noster propheta. Videbat Deum variis rationibus usum fuisse, nisi desperata fuisset pravitas populi: quoniam videt alios omnes hactenus lusisse operam, aggreditur impios homines, qui velut ex professo reiecerant omnem Dei metum et excusserant etiam pudorem. Quum ergo palam constaret ipsos destinata malitia Deo resistere, non mirum est quod propheta tam duro exordio utitur, sed hic nascitur nobis altera difficultas. Dixit primo versu se ita loquutum esse sub Iosia. Scimus autem tunc purgatam fuisse terram superstitionibus. Nam ex quo adolevit pius ille rex, scimus quam strenue incubuerit ad restituendum Dei cultum : quia omnia referta erant impiis superstitionibus, non modo tribum Iehudah coegit pure Deum colere, sed etiam stimulavit suos vicinos, qui residui erant et dispersi per terram Israel. Quum ergo tam sedulo et animose pius rex studium suum impenderit pietati, mirum est cur tantopere excandescat Deus. Sed notandum est etiamsi ex animo Iosias Deum coleret, tamen populum non fuisse vere conversum, quemadmodum saepe contingit ut Deus excitet optimos duces et antesignanos: sed pauci aut fere nulli eos sequantur, quin potius detrectent omnes obsequium. Sic haud dubie expertus est Iosias, ita alienatos fuisse populi animos a Deo et vera pietate, ut mallent putrescere in suis sordibus, quam redire ad genuinum Dei cultum: et hoc facile etiam apparuit ipso eventu. Non diu regnavit Iosias postquam terram purgaverat illis inquinamentis. Successit Ioachas : statim populus relapsus est ad suam idololatriam: et quanquam tribus mensibus tantum regnavit successor eius, abolita fuit exiguo illo tempore religio. Hinc facile colligitur, semper populum illum fuisse deditum impietati, et occultas fuisse radices in cordibus: quanquam fingebant in speciem se ljbenter Deum colere, et in gratiam regis amplexi fuerant cultum divinitus praescriptum in lege, tamen eventus docuit fuisse meram simulationem, imo perfidiam. Iam post Ioachas sequutus est Iehoiakim: nihilo etiam melior status fuit usque ad Sedechiam. Denique nullum potuit remediam adhiberi