37:3 3 IN ISAIAM IN CAPUT XL. 1. (Consolamini.) Novum argumentum ingreditur propheta. Nam relicto populo apud quem nec minae nec monitiones ullae proficiebant, quod deplorata esset eius nequitia, ad posteros sese convertit: ut populo cruce humiliato demum in extremis angoribus consolationem defuturam non esse significet. Ac verisimile est prophetiam hanc ab ipso scriptam esse quum instaret tempus migrationis, ne decedens ex vita ecclesiam Dei sine spe restitutionis gravissimis malis obrutam relinqueret. Etsi autem antehac minis ac terroribus vaticinia in hunc finem permiscuit, eorum tamen praecipue qui tunc vivebant videtur rationem habuisse. Quidquid autem posthac sequetur, ad futuram ecclesiam spectabit, cuius renascentia mortem eius longe sequuta est. Perpetuam enim doctrinam subiiciet, quae ad unum tempus restringenda non est, ac praesertim quum tractat de exordio et progressu regni Christi. Atque eo maioris apud nos momenti esse debet haec prophetia, quod recta nos compellat. Nam etsi priorum anagoge fieri potest, ut et Iudaeis et nobis communis doctrina sit: tamen quia derelictis illius temporis Iudaeis posteros alloquitur, quotquot futuri sunt usque ad finem mundi, haec magis peculiaris esse nobis videtur. Hac igitur exhortatione voluit Dominus piorum animos excitare, ne in gravibus aerumnis deficerent. Primum Iudaeos, qui in duram illam captivitatem abducendi paulo post erant, ubi et sacrificiis et prophetis carerent: atque omni consolatione destituti essent, nisi Dominus his vaticiniis eorum miseriae subvenisset. Deinde pios omnes quotquot futuri erant, aut in posterum exstabunt, ^b animum erigant, etiam quum ad extrema redacti esse ac periisse videbuntur. Ut autem haec oratio plus efficaciae haberet, magisque animos percelleret, Deum inducit excitantem novos prophetas, quibus mandat ut amica consolatione populi dolores leniant. Summa est, ubi ad tempus visus fuerit deseruisse miseros exsules, rursus ex tenebris emersurum esse gratiae testimonium: et ubi cessaverint laetae prophetiae, futurum esse rursus illis suum tempus. Atque ut laetitiae materiam amplificet, utitur numero plurali : quo significat se non unum aut alterum, sed plures quasi in turma missurum: id quod etiam re ipsa praestitit. Unde magis relucet infinita eius bonitas et clementia. Caeterum, in primis notandum est verbum futuri temporis, dicet Iehova, quod interpretes in praesenti vel praeterito reddentes tam verba depravant quam sensum corrumpunt. Oblique enim medium tempus designat, quo graviter affligendus erat populus, quasi Deo tacente. Etsi enim tunc quoque non destitit Deus per aliquos prophetas