20:3 3 EPISTOLAE 3943.3946 literas Cracoviae datas ad finem prope Martii3) pridie accepi, ac ex his intellexi nebulones illos Italos maxima excitasse dissidia et augere. Nam quidam ex ministris inscitia magis quam malitia ipsorum partes tueri incipiunt, ut operae pretium faceres si paulo diligentius de causa trinitatis scriberes. Simul infausta et calamitates graves referuntur. Irruptionem fecit in Lituaniam Moscus, et capto in finibus eius regionis Polozko 4) trucidasse dicitur et captivos abduxisse supra 70000 Lituanos. Conspiciuntur in coelo signa quae trepidos alias plus territant. Dominus misereatur eorum. Ex Italia Martinmgi5) comitis opera habemus, Moronum et Nauagerium cardinales a pontifice utcunque restituto missos esse Tridentum legatos,6) Martii 15. Romam venisse Ludovicum ab Avila1) a rege Hispaniae ad pontificem et exceptum esse in suum palatium magna cum pompa, prudentes varia de illa legatione suspicari. Addit ille, regem Galliae suum oratorem revocasse ex curia pontificis : 8 ) quod pontificiis valde et doleat et suspectum sit. Triremes 14 Turcicas de improviso irruptionem fecisse in litus Orbatelli,9) indeque praedam egisse opimam et captivos abduxisse plurimos. Turbationem esse non levem Venetiis exortam ob nescio quam proditionis suspicionem. Feruntur et alia huius generis plurima : quale illud quoque est, Pala- Unum Electorem ad reformandum ecclesias profectum in illa ipsa profectione equo excussum et ab equo raptatum fato functum esse.10) Unde colliquescat, inquiunt Lutherani, quam invisus sit Deo Zuinglianismus et Calvinianismus. Ego vero rumorem hunc duntaxat, certi nihil habeo de morte principis. Nugas esse spero. Si vera referunt vivit tamen Dominus. In hoc vale aeternum, una cum symmystis omnibus, inprimis cum Ionvilleo nostro. Nostri omnes te et tuos salutant amicissime. Ex Galliis varia incerta, infausta referuntur plurima. 3) Non exstant. . Italos tu scis Blandratam, Gentilem ei similes fuisse. 4) K 3931. 3939. 5) Ulyssis scil (N. 3935). 6) Gonsaga et Seripando mortuis missi sunt Roma Cardinales Bern. Navagerius Venetus, tituli S. Nicolai inter imagines^ et Jo. Moroni Mediolanensis, ep. Praenestinus, qui concilio praesiderent: quorum hic illud tandem feliciter ad finem perduxit. 7) Placentinus, Caroli V. dux militaris. Autor fuit libri: Los commentarios de la guerra del Emp. Carolos V. contra Ios Protestantes de Alemania {Thuan. II. 51). 8) Lud. de S. Gelais Sr. de Lansac, cum legato Hispano de gradu dignitatis et praecedentiae honore disputaverat et quum de perpetuis concilii procrasiinationibus queri iussus fuerit cardinalem Lotharingum adversarium habuerat; itaque dimissionem postulavit et obtinuit: abiit Nonis luliis. 9) Orbetello in tractu Tusciae meridionali. Caeterum neque de hoc facto, neque de turbis Venetiae ortis alibi quidquam legisse meminimus. 10) Vanus rumor.