2:3 IOANNES CALVINUS LECTORI. mum quaerere in scriptura, et quem in scopum quidquid in ea continetur referre debeat. Itaque, hac veluti strata via, si quas posthac scripturae enarrationes edidero, quia non necesse habebo de dogmatibus longas disputationes instituere, et in locos communes evagari, eas compendio semper astringam. Ea ratione magna molestia et fastidio pius lector sublevabitur: modo praesentis operis cognitione, quasi necessario instrumento, praemunitus accedat. Sed quia huius instituti ratio in tot meis commentariis quasi in speculis clare apparet, re ipsa malo declarare quale sit, quam verbis praedicare. Vale amice lector, et si quem ex meis laboribus fructum percipis, me precibus tuis apud Deum patrem nostrum adiuva. Genevae Calend. August. Anno MDLIX. Quos animus fuerat tenui excusare libello, Discendi studio magnum fecere volumen. Augustinus Epistola 7. Ego ex eorum numero me esse profiteor qui scribunt proficiendo, et scribendo proficiunt.