19:3 3 EPISTOLAE 542.3544 esse fraudari suo iure ecclesiam? Quin etiam hoc addo vestrarum partium esse vel adducere vel mittere hommem in ea lingua bene exercitatum. Si quem Merlinus secum adduxerit gratior nobis erit eius adventus. Sed obsecro satagite ut inter maximas curas non sit haec postrema. Tantum dispicite ut pius sit quisquis veniet, non ostentator sed ad ferendum laborem placide compositus.9) De linguae peritia Merlinus iudicabit. Qui Viretum tantopere expetunt, quominus pridem voto suo potiti fuerint per me non stetit. Nunc Monspessulum10) profectus est, quia hybernis huius regionis frigoribus se imparem fore credebat. Sub finem hyemis transibit in Vasconiam et toto Garumnae tractu lustrato ad Ligerim descendet unde in Normanniam usque penetrabit. Ego autem moleste fero, me nulla causa et absque ullo colore quibusdam esse suspectum ac si qua aemulatione pungerer, quod non fuerim accitus. Perinde enim nuper mihi scripsit Admiraldus ac si excusatione ad me placandum opus esset. Tu autem optimus mihi es testis ut hanc provinciam semper defugerim. Mihi displicuit quum te serio obtestatus essem in discessu, ne de me verbum faceres, non satis officii, quod mihi deberi putabam, fuisse memorem. Sed vereor ne aliunde suggestum fuerit nescio quid, quia me ex suo ingenio multi aestimant: porro quum laeta simul et tristia ex omnibus provinciis istuc perferantur non dubito vos, ut par est, de sublevandis fratribus esse sollicitos. Arverni misericordia dignissimi sunt et causa eorum sua aequitate favorem conciliare debet.11) Lugdunensibus 12) mature succum totius ecclesiae magni interest. Nunc in tota vicina ditione conscientiae expergiscuntur e suo veterno. Diceres oestris pungi. Ego autem respondeo me a novitate metuere* Cur enim mala ad quae occalluerant incipiunt nunc demum sentire? donec redeas olfactum frictionis, ut iocose dicere solebas, sequentur. Quod si apud nos sis, frigebit eorum sagacitas. Vale, integerrime frater, una cum D. Martyre aliisque collegis quibus ego et fratres nostri multam salutem precamur. Dominus vobis adsit, vos gubernet suo spiritu et incolumes suo praesidio custodiat. Calend. Octobris 1561. Carolus Passelius tuus. Excuditur brevis ad Balduinum responsio, quam proxima hebdomade accipies.13) Solatium 9) Vide omnino quae Beza respondet I. I 10) imo Nem ausum. 11) Peculiaria huc pertinentia non habemus. 12) N. 3522. 13) Vide Tom. IX. operum.