17:3 3 EPISTOLAE 2783.2785 sunt, ut a nobis 6) possint incunctanter recipi. Et sunt nonnulla sic posita, ut etiamsi sano aliquo sensu dici queant, non sunt tamen omnia omnium inter nos iudicia talia, ut nihil ex illis nascatur inter nos controversiae. Et in ecclesiis Sabaudiae 7) sunt adhuc nonnulli sic ad turbandum proclives, ut eiusmodi occasionem etiam pecunia redimere non dubitarent, quo tibi praesertim negotium apud principes nostros facessere possent. Nosti qui sint. Nec est ut admonitionem hanc nostram illorum respectu minus necessariam putes. Neque enim cum illis nasceretur tibi negotium, sed cum iis quorum indignationem haud satis commode tuleris. Ilem ipsam speratae concordiae, qualis in se sit, non excutimus, quamvis tantum de illa spei concipere non possumus, quantum literae tuae praedicant. Nec desunt causae quibus ab hac spe impediamur, graviores quam velimus. Verum ubi nostrarum ecclesiarum statum, et ingenia eorum, sine quibus ne tentanda quidem nedum speranda est concordia, penitius consideramus, timemus, ne quo pacto factum tuum per improba quorundam studia non modo inter nostros sed et alterius partis inquietos plus allaturum sit ad dissidia quam ad concordiam momenti. Quare te per communem nostram fidem et christianam philadelphiam rogamus, imo obtestamur, ut nihil huius tuopte consilio sine communi caeterorum fratrum consensu in causa hac non privata sed communi tentes in posterum amplius. Nec dubitamus, te huius ab aliis quoque admoneri, et qua es ingenii placiditate, confidimus te haud aegre laturum quidquid hoc est fraterni officii, imo pro singulari prudentia facile perspecturum, quam te non frustra hac de re admonere voluerimus. Caeterum quod ipsam concordiam in futuro aliquo vel principum vel ministrorum conventu quaerendam attinet, non est nostrum quidquam polliceri, sed ubi eius fuerit oblata iusta aliqua et satis accommoda occasio, in communi consultandum existimamus, ne, dum concordiam cum parte adversa inconsultius quaerimus, pro concordia eiusmodi eam qua inter nos fruimur amittamus et infelici dissidio commutemus. Optamus te in Domino valere feliciter cum fratribus, qui sunt vobiscum, et precamur vobis ineuntis anni auspicia felicissima. Bernae, Calendis Ianuarii, 1558. Tui ia Domino fratres Ministri et Professores ecclesiae Bernensis. 6) scripta erat illa confessio nomine Gallorum. 7) In parte Bomanensi ditionis Bernensis non tam de coena quam de praedestinatione disceptabatur, de qua iam novae turbae oriturae erant hoc ipso anno.