16:3 3 EPISTOLAE 2374.2376 adeo sui similis est Satan quoties libuit. Magna igitur non modo prudentia sed etiam diligentia opus est, ut nascentibus malis occurratur. Quid autem de his rebus sentiamus cognosces ex communi nostro scripto quod ad ipsum Lismaninum mittimus ad fratres nostros Polonos perferendum, neque dubitamus quin hanc nostrae fidei professionem vobiscum et cum fidelibus omnibus communem habeamus. De Genevensibus copiose ad te, ut opinor, D. Calvinus noster.6) Nos hic quoque strenue exercemur, ac praesertim D. Viretus, 7) quem isti exsules non verentur palam ut nebulonem ac proditorem accusare. Addunt etiam fuisse instinctu Calvini Genevam profectum ut per blanditias a captivis extorqueret ut exsules criminarentur. Ita coactus est Viretus diem illis dicere. Causa publice agitur neque maior habetur Vireti ratio quam si homo esset ignotus et eiusmodi ut suspiciones tantorum criminum in eum possint cadere. Sed Dominus, ut spero, istis offendiculis tandem medebitur. Nos quidem oportet per bonam ac malam famam ad metam contendere. In Gallia pergunt ecclesiae, zelo plane mirabili. Parisienses s) novum ministrum petunt, quem brevi, ut spero, missuri sumus.9) Sed vide ut hoc non spargatur. Nam inter fideles multi per simplicitatem quotidie peccant ista inconsiderate effutiendo, multi quoque sunt insignes hypocritae, quales quotidie plurimos hic experimur. De nobili illo puero quidquid intellexeris ad nos perscribes. Beraldus10) autem noster, quamvis adhuc tibi incognitus, sed plane dignus quem ames, magnopere te salutat cum tota nostra ecclesia. Bene vale, mi optime pater. Dominum Iesum ex animo precor ut te incolumem conservet, tibique indies magis ac magis benedicat. Omnes collegas rogo ut accurate salutes meo nomine. Iterum vale, Lausannae Calendis Ianuarii.11) Th. Beza filius tibi in Domino addictissimus. torici initia antitrinitarismi in Polonia ad Petri Gonesii declarationem in synodo Sectimenensi lan. 1556 habita referre, cf Lubien. p. l l l . Io. Stonii epit. hist. orig. Unitar. in Polonia in Sandii bibliotheca p. 183. {Salig. II. 624.) Verum talia placita iam antea publice prolata fuisse docet hoc Lismanim testimonium, et quae iam inde ab a. 1554 contra Stancarum in variis synodis acta sunt, 6) N. 2329. 7) N. 2364. 8 ) Primum coetus congregati sunt in aedibus cuiusdam nobilis Cenomani cui nomen erat de la Ferriere, et ministerio fungebatur Io. le Macon dictus La Biviere, m. Sept 1555. (Hist. eccl I. 99.) 9) De hoc negotio mox plura. 10) N. 2331. 11) Annum 1556 confidenter adscribes.