15:3 3 EPISTOLAE 1892.1897 turbavit, ut neque pedes neque manus satis officio suo fungi possint. Nunc vero malas et fauces occupat, ut verear ne non habendae concioni die dominico idoneus sim futurus. Hoc enim biduo me plus solito cruciat et vocem prope ademit. Spero tamen -eam paulatim defluxuram esse. Interea fratres rogandos putavi, ut aliquem meo loco substituant. Quod ut meo nomine facias vehementer a te peto. Bene vale. 5. Ianuarii 1554. 1) Tui observantissimus Nicolaus Gallasius. 1893. GRATAROLUS BULLINGERO. Petrum Martyrem contra Servetum scripturum esse denuo nunciat, iam addito nomine. (Ex autographo Archiv. Tnric. Plut. VI. Vol. 155, fol. 60 ) Clarissimo et optimo Tigurinae ecclesiae pastori D. Heinricho Bullingero fratri et maiori suo observandissimo. zu Zurich. Quod scire cupias quis sit bonus ille vir qui pollicitus est haeresiarcham scripto impugnare,l) dicam tibi cui nihil non dicerem ac crederem me ipsum: is est D. Petrus Martyr Italus, Argentorati habitans honesta vocatione iustoque, ut puto, stipendio. 2) Monebo illum quo etiam reliquos a D. Calvino libros recipiat: sed utinam in ea sententia perstet, et promissum quam citius fieri potest compleat. Basileae v januarii MDLIIII. Tuae praestantiae deditissimus Gulielmus Gratarolus. 1892.1) Erat V. D. M. in Jussy, anno superiore vocatus. 1893. 1) Cf. N. 1873 not 4. 2) sci?, a. d. IV. Cal. lan. 'professor theologiae creatus fuit, invito Marbachio, et canonicus ad S. Thomae factus. (Schmidt, p. 143.)