14:3 3 EPISTOLAE 1427.1429 Christi circumcisionem, praeterito mortis die :6) id inscite ac perperam ab indoctis hominibus fabricatum esse. Iam quod diem conceptionis Christi sub Mariae nomine plebs colebat, acriter in eam superstitionem quotannis invectus sum. Galli enim sua lingua festum nostrae Dominae in Martio appellant. 7J Ac proinde dies illi sacer esse vulgo creditur. Sic tamen mihi temperavi, ut compescerem ex adverso qui dies illos prorsus tollendos clamitabant. Nam qui inter principia nomen evangelio dederant, adeo aegre tulerant novationem postea inductam, ut mihi interdum non pepercerint, quod nimis tepidus videbar. Quin etiam ad gladios semel ventum est. Quum utrinque immodicus contentionum fervor praevaleret, media ratio nobis placuerat, ut mane clausis tabernis feriae agerentur, a prandio conferrent se ad operas ordinarias. Id ante annos novem statutum fuit :8) neque tamen hoc modo sedata fuerunt certamina. Varietas enim in clausis vel apertis tabernis turpe dissidium prodebat. Quum nec finis nec remedium inveniretur, anno proxime elapso veni in curiam: rogavi Senatum ut modum aliquem pro sua prudentia excogitaret, quo populus in meliore consensu retineretur. De abrogatione nominatim loquutus non sum.9) Quin potius laudavi quod hactenus fovendae pacis studio, se ad Bernatium morem accommodassent. Quum plebiscito audivi abrogatos esse dies illos, adeo res erat inexspectata, ut propemodum obstupuerint Certe si sententiam rogatus essem, nihil aliud dico, nisi quod vix ausus essem ita statuere. Vides in toto historiae contextu, nihil fuisse recens inductum: sed ecclesiae consuetudinem, quae malo exemplo eversa fuerat, revocatain: et tamen id praeter opinionem meam accidisse. Nec vero haec sola fuit ecclesia, quae nullas, praeterquam diei septimae ferias retinuerit. Argentorati enim idem olim institutum erat. 10) Ego adveniens ordi- 6) On celebre la mort du Seigneur toutes les fois qu'on fait la cene (Ruchat V. 441). Parasceven nostris demum temporibus Helvetii solenni cultu celebrant, exceptis Glaronensibus. 7) Cf. Augusti Dkw. UL 61. Ej. Hndb. L 561. AU, Kirchenj. 51. La fete de N. D. de Mars. 8) Ipso Calvino suadente hoc factum est m. Dec. 1544 quum iam d. 22. Maii senatum de ea re adiisset. {Roget IL 143.) Quod de annis novem habet, ex lapsu memoriae scripsisse videtur. Caeterum quatuor festa sensim neglecta fuisse videntur. 9) Vide not 2. 10) De festis Argentorati a magistratu abrogatis nihil invenies ap. Roehnchium, verum in antiquissimo libro ecclesiastico (KO. 1534) sola Dominica expresse retinetur: dieweil die feiertag abgangen damit der Sontag nit also wider gottlich gepot so iibel gehalten Werde. Et de ecclesiis ruralibus: dieweil nun alle feyertag ab sein . . . . so soli jnen gebotten werden yff die sontag sich vnd jr gesind zur predig zu schicken. Sic etiam Ulmensis eccl. 1531. Idem suadet Lutherus, an d. chr.