13:3 3 EPISTOLAE 1043.1046 fidelissimo Christi Domini nostri servo Guillelmo Farello Neocomensis ecclesiae pastori fratri et symmystae carissimo. S. Poterat quidem Barbarinus de ecclesiae nostrae statu plura narrare quam scribere mihi in praesentia vacet. Quia tamen literas secum auferre voluit non fuit recusandum quin illi satisfacerem. Video adhuc pugnandum esse, nec finis apparet, donec prorsus fracti hostes fuerint, quorum incredibilis est tum improbitas, tum impudentia. *) Animos facit eorum socordia aut certe ignavia qui boni censeri volunt. Nihil enim fere in omnibus est cordis. Itaque nondum tentatis remediis desperant, quum tamen et numero vincant et causa, populumque habituri sint faventem suae causae, si eo ventum foret. Nunc timendum ne Dominus eorum cessationem graviter puniat, quod denunciando non adeo multum proficimus. Nihil hic praeterea novi, nisi quod nuper, quum ad Fallesium venissem,2) mihi indicavit se vereri ne qua de se animo tuo sinistra suspicio insideret. Retulit enim quod de edenda fidei confessione Morgiis praeceperas. Ego hominem molestia liberavi: respondi enim temporum rationem abs te habitam fuisse. Caeterum quod paulo ab urbe longius domicilium elegit permissu meo factum est, quia aegre adduci poterat ut mox urbem recta intraret. Usus autem illi erit aptior magister. Vale, frater et amice integerrime. Dominus tibi adsit ac labores tuos benedicat. Fratribus et familiae tuae plurimam salutem. Genevae 10. Iulii 1548. Ioannes Calvinus tuus. 1044. VIRETUS CALVINO. Narrat quid Bernae egerit et quomodo ibi exceptus sit Sperat negotium suum prospere habiturum esse. Denuo monet literas ad Bullingerum mutandas esse. (Ex autographo Cod. Genev. l l l a y fol. 76. . Alia exemplaria in Cod. 116, fol. 104, Bernae in epp. VII. p. 903, et ap. Simlerum Vol. 77.) 1043. 1) Circa imtium mensis Iulii Calvinus in concionibus graviter in quosdam invectus obiique ipsum magistratum petere visus est ideoque ab hoc paulo strictius admonitus. {Reg. du Conseil. 9, et 16. Iul) 2) Qui ergo tunc tandem advenerat et in vico Vegiacensi pedem fixerat. Saltem hoc primum est huius migrationis vestigium. Quod fugit Bonnetum V. D. Vide infra ad N. 1047. Quae de Fallesii suspicione dicit explanata habebis in ep. C. ad Farellum N. 1066.