10.2:3 3 MDXXX. CALVINUS DANIELI. Gratias agit amico de variis officiis sibi praestitis, quae singula ita attinguntur ut quid rei sit nunc difficillime effeceris. Vinum Melliani emendum, ut videtur, procurat. Viatoriam vestem sibi commodatam remittit. Odysseam Suqueto pridem traditam reddi cupit (Ex collectione Petri Danielis in Bibi. Bernensi civica Cod. mise. 450. N. 8. Exstat praeterea Genevae in Bibi. Cod. 106, fol. 1 et Cod. l l l , fol. 1 verso; item in Archiv. Bern. Bpp. VII. p. 190. Edita est ab Herminjardo II, 278 et anglice apud Bonnet-Oonstable T* I. p. 5.) Io. Calvinus Francisco Danieli Aurelio 8. D.1) Quod in rebus nostris procurandis nihil diligentiae reliquum fecisti, debeo gratiam. Cuius referendae occasionem non perdam si quando se nobis dederit. Fiet enim, opinor, ut saltem simile genus officii possim rependere. Neque sic tamen expungetur nomen meum ex tuo calendario: adeo vix est ulla pagina quae me non profiteatur debitorem. Verum si tanti me aestimas, tibi me ipsum pretium facio, ea etiam lege2) ut si quid meum est sequatur suum possessorem. Quod superest, scias impudentiae nostrae apertam esse fenestram, dum promptam atque expeditam operam praestitisti, ne posthac simus verecundi petitores. Neque respiciendum, 2* 1) Hanc inscriptionem P. Daniel de suo addidisse fatetur, a quo caeteri omnes eam mutuati sunt. . Franciscus Daniel, istius Petri pater, Aurelianensis, Calvini iuridicis studiis operam navantis apud Bituriges atque ut videtur iam in ipsa urbe patria commilito et amicus. Quidquid sit, Andr. Alciatus clarissimus Ictus cuius fama et doctrina utrumque iuvenem alliciebat anno demum 1529. Bituriges adiit. Quod Histor. eccl. quae sub Bezae nomine circumfertur T. L p. 9 de Daniele reformatae religioni iam tum addicto dicit, deque Calvino Aureliae purius evangelium praedicante, id cave nimis confidenter accipias. 2) with the usual legal proviso. B. C.