7:299 299 ADVEKSUS P. CAROLI 300 principem scribit. Ego, inquit, ad patrem tuum veni ut ex eius ditione propius Lutheranos lacesserem. At chirographo iam ante annos quinque testatus est se ideo venisse ut cum Lutheranis rediret in gratiam, eorum doctrinam amplecteretur, eorum communionem tota vita coleret. Si Agathopoli necessitate se [pag. 14] fuisse adactum causatur ut confessionem eiusmodi susciperet, cur sponte hoc posterioribus actis non in foro, sed intra privatos parietes ratum vult haberi. Nec iactare potest blanditiis se fuisse illectum. Nam etsi non merebatur tam humaniter tractari quam fuit tractatus, tamen non alius illi honor habitus fuit quam quod mulus eius in ptochotrophio nutritus fuit, cum famulo quem secum adduxerat; ipse autem a pastoribus alebatur, ita ut qui eum prandio exceperat, alio ad coenam ablegaret. Quo tempore tantam mendicandi impudentiam sibi acquisivit, ut Calvini Institutionem ab autore importunis flagitationibus, bis aut ter repulsam passus, extorserit. Sed redeo ad eius narrationem. Ex hoc specimine coniecturam facere promptum est qualis sit toto libro, quum a prima statim pagina adeo impudentiae suae fraena laxaverit. Eiusdem farinae est, quod se cum cardinali Sadoleto de itinere suo communicasse dicit. Nam quum Argentoratum venisset, hoc captandae benevolentiae aucupium prae se ferebat, quod Sadoletum habuisset sibi infestissimum. Proferebat enim et suas et Sadoleti literas, unde constabat displicuisse Sadoleto eius doctrinam. Quid plura? Praesentissimum sibi periculum impendisse iurabat, nisi maturo discessu antevertisset. Id enim argumento volebat esse, nunquam ita se fuisse versatum in papistarum castris, quin eorum impietati resisteret, ac qualecunque susciperet [pag. 15] piae doctrinae patrocinium. Si Sadoletus eum Avenione quietum esse non patiebatur, quin illi capitis periculum crearet, an passus fuisset a suo Molendino salvum abire? Horum quidquam si negat, adhuc proferentur schedae illae, quibus gratificari Argentinensibus voluit. Quid ultra hommem insequar, de cuius tam foeda impudentia cogitare sine pudore nequeo? Et tamen ipsum nihil pudet, quin os suum illud impurum adhuc mundo ostentet. Sed hanc excaecationem iustum Dei flagellum esse interpretor, qui turpitudinem eius in obscuro latere non vult. Nam et innumera eius flagitia posthac suo loco recensebimus, quibus in medium producendis ipse occasionem dabit. Haec sunt paralipomena, quae adiungi ad historiam profectionis eius oportuit, ne quis momento uno saltasse eum Avenione in Lotharingiam putaret. Quod autem postea subiicit, se Metim venisse, ut Farello obsisteret, in eo perfidiam suam prodit aut certe turpissimam levitatem. Quid enim erat impugnare doctrinam, quam biennio ante sibi per