41:299 299 PRAELECTIONES 300 9. Et dixit, Vade Daniel, quia clausi sunt, et obsignati sermones ad tempus finis (hoc est, ad tempus praefixum, ut prius exposuimus). Quamvis Daniel non stulta curiositate inductus quaesierit ex angelo de fine mirabilium, tamen non obtinet quod petebat, quia scilicet voluit Deus ad modum aliquem intelligi quae praedixerat, sed tamen aliquid manere occultum usque dum veniret maturum plenae revelationis tempus. Haec igitur ratio est cur angelus non exaudiat Danielem. Pium quidem erat eius votum (neque enim, ut dictum fuit, optat quidquam scire plus quam fas esset) verum Deus scit quid opus sit, ideo non concessit illi quod optabat. Dimittitur ergo ab angelo, quoniam clausa sunt et obsignata verba. Hic alio sensu dicit angelus verba clausa esse, quam prius. Nam iubebat Danielem claudere et obsignare sermones instar pretiosi thesauri, quamvis apud multos incredulos et totum fere populum vilescerent. Hic autem dicit sermones esse clausos et obsignatos, quia nondum opportuna sit revelatio, quasi diceret nihil frustra vel temere fuisse quidem praedictum, sed tamen plenam lucem nondum maturam esse : ergo exspectandum donec ipsa veritas vel effectus ipse rerum comprobet divinitus angelum fuisse loquutum. Haec est summa. Et ideo dicit, Ad tempus finis. Poterat enim quispiam excipere, quorsum igitur oportuit haec praedici. Nam Daniel ipse qui edoctus fuit ab angelo, non tamen potuit penitus assequi quod dictum erat: deinde alii etiam fideles versati sunt in hoc vaticinio quaBI in labyrintho aliqua ex parte. Responsio hic additur, usque ad tempus finitum: et tamen simul memoria tenendum est neque Danielem, neque alios pios lusisse operam in hoc vaticinio. Deus enim patefecit illis quantum satis erat pro temporis ratione. Sequitur. Nam levius multa praetereo, ut hodie finiam. 10. Mundabuntur, et dealbabuntur, et fundentur multi (vel excoquentur : verbum hoc Tsaraph significat fundere: sed accipitur hic translatitie pro purgare), et impie se gerent impii: et non intelligent omnes impii, et prudentes intelligent. Iterum commemorat angelus persequutiones quae instabant, ut scilicet fideles armaret ad obeunda certamina. Scimus alioqui quam teneri sint nobis ac molles animi. Nam simul ac nobis obiicitur aliquis metus, antequam ad manus ventum fuerit, quasi exanimes concidimus. Quum ergo tanta sit in nobis animi pusillanimitas, ideo necesse est multis modis instrui ad patientiam, quo scilicet strenue pugnemus, neque succumbamus ullis tentationibus. Haec ratio est cur iterum pronuntiet angelus opus esse piis multiplici purgatione, ut mun-