25:299 299 REDITUS AD HISTORIAM. 300 vel debiles iacuisse. Quo praestantior fuit zelus Phinees, dum tot improbos et sceleratos in sua lascivia furentes lacessere non dubitavit. Si quis obiiciat, metas suae vocationis excessisse, quia gladium quo divinitus armatus non erat, ad caedem arripuerit, in promptu est responsio, vocationem non semper astringi ad munus ordinarium, quia Deus interdum servis suis novas et insolitas personas imponit. Quatenus sacerdos erat Phinees, eius non fuit crimen ulcisci: verum singulari Dei instinctu vocatus est, ut homo alioqui privatus spiritum sanctum haberet ducem. Haec quidem in exemplum trahi non debent, ut inde statuatur communis regula: interim tamen manet sua Deo libertas, ut privilegio servos suos ad res gerendas prout visum fuerit praeficiat. Cuius rei certum iudicium fieri potest ab eius approbatione : sicuti firma ratione colligimus, ab ipso gubernatum fuisse Phinees, quia mox pronunciavit sibi facinus placere: quod similiter in Psalmo (106, 30) repetitur. Nunc si quis homo privatus, praepostero zelo se ad puniendum simile crimen ingerat frustra se imitatorem Phinees iactabit, nisi coelestis mandati probe sibi conscius fuerit. Occurrat igitur semper nobis Christi responsum (Luc. 9, 55), quo discipulos compescuit quum vellent exemplo Eliae precari ut igni coelesti consumerentur qui eos non receperant: Nescitis cuius spiritus sitis, inquit. Ergo ut Deo probetur zelus noster, prudentia spirituali temperari, et Dei autoritate regi necesse est: denique spiritum sanctum praeire, ac dictare quid rectum sit, 9. Et fuerunt mortui plaga illa. Videtur a Mose discrepare Paulus, qui tantum viginti tria millia refert: verum scimus in numeris non semper teneri exactam rationem. Probabile est circiter viginti quatuor millia occisos esse. Millenarium ergo unum detraxit Paulus, et citeriore numero contentus fuit, ex quo tamen perspicere liceret quam severa et gravis fuisset ultio: qua nos doceri admonet ne scortando iram Dei provocemus. Sicuti enim prodigiosum est, foeda et pudenda labe tantam multitudinem fuisse infectam, ita nobis ante oculos subiicitur formidabile Dei iudicium contra adulteros et scortatores. Etsi autem impiae defectionis rei erant, iam tamen dictum fuit, merito poenam adscribi libidini, quae ipsos ad idololatriam impulit. EX EODEM CAPITE. 10. Tunc loquutus est Iehova ad Mosen, dicendo: l l . Phinees filius Eleazar filii Aharon sacerdotis avertit excandescentiam meam a filiis Israel, quum zelatus est ipse zelum meum in medio eorum, et non consumpsi filios Israel in zelo meo. 12. Idcirco dic: