15:299 299 EPISTOLAE 2038.2041 300 invenerit ipse nunc paucis se ei commendat Queritur de Lutheranorum superstitionibus ad papismum proxime accedentibus et Calvini libros recentiores sibi mitti cupit (Ex autographo Cod. Genev. 113, fol. 96.) Doctissimo atque pientissimo viro D. Ioanni Calvino Genevensis ecclesiae episcopo dignissimo domino et amico colendissimo. S. Filio meo in Gallias per Genevam proficiscenti, Calvine doctissime et pientissime, dedi in mandatis ut post salutatos Tigurinae ecclesiae episcopos et ministros, te quoque inviseret et mea officia tibi offerret. Nam post unum aut alterum colloquium quod in comitiis Ratisponensibus tecum habui (tum enim in aula illustrissimi principis Landgravii egi)2) semper te amavi, constantiam tuam magni feci et eruditionem tuam praedicavi, lucubrationes tuas doctissimas et pientissimas expassis ulnis non tantum amplexatus sum, sed plerisque bonis viris ad tua legenda et te amandum autor fui. Sed spe mea frustratus sum: filius enim te neque domi neque in urbe tum invenit, quum illac transiret. Quare consultum fuit literis istis meum erga te testari animum et illis iaconicis, nam propter tabellam inopinatum abitum plura scribere non licuit. Licebit postea quum rescivero te hoc laconismo non esse offensum. Tum enim declarabo quantum laboret ecclesia propter hostes utrinque a dextris et sinistris saevientes. Lutherani namque suis impanationibus superstitiosisque incantationibus ecclesiam non minus conspurcant quam papistae eam plane exstirpare et nefariis nugis atque praestigiosis fascinationibus perdere conantur. Quid enim tristius pio accedere poterit quam si occulatior * viderit novis absolutionibus privatis, quorundam peccatorum, quae praecipua vocant, enumerationibus, mirisque circa synaxim et plu^ quam idololatricis caeremoniis novum parari ad papismum aditum? Nunc autem rogo ut libellum tuum de missae canone,3) item alium de novis martiribus* si latine sint conscripti opera istius optimi viri et de te optime mereri cupientis ad me transmittas : nam solvet meo nomine libentissime. Rogo praeterea ut si molestum non sit operum tuorum quae ab anno 53 ad praesentem mensem publicasti ad me catalogum mittas. Dabo operam ne te locatae in me operae poeniteat. Vale, ornatissime vir, et ecclesiae ut diu sis superstes sedulo per Christum a 2) haec in margine. 3) Quem Calvini librum hic designet, nisi ipsum falli dicamus, omnino nescimus. Liber de Martyribus nullus esse potest nisi Crispine