55:298 et nunc quidem in genere pie et sancte vivendum admonet: nunc de caritate nominatim praecipit. Verum nihil horum continua serie facit. Nam sparsim docendo et exhortando varius est: praesertim vero multus est in urgenda fraterna dilectione. Alia quoque breviter attingit: ut de cavendis impostoribus, et similia. Verum singula observari suis locis poterunt.