52:298 pietatem. 8. Nam corporalis exercitatio paululum habet utilitatis : at pietas ad omnia utilis est, ut quae promissiones habeat vitae praesentis ac futurae. 9. Fidelis sermo, dignusque qui modis omnibus approbetur. 10. Nam in hoc et laboramus, et probris afficimur, quod spem fixam habemus in Deo vivente, qui servator est omnium hominum, maxime fidelium. 6. Haec suggerens. Hoc verbo ad frequentem earum rerum commonefactionem hortatur. Quod iterum paulo post, et tertio repetet. Sunt enim res eiusmodi quas saepius in memoriam revocari expediat. Ac notanda est antithesis quae subest. Non enim doctrinam, quam commendat, falsis opponit aut impiis dogmatibus, sed nihili argutiis quae non aedificant. Eas vult longa oblivione sepultas esse, quum Timotheum aliis suggerendis intentum esse iubet. Bonus eris minister. Quidvis potius saepenumero affectant homines, quam se Christo probare. Hinc sit ut ingenii, facundiae, reconditae scientiae laudem plures aucupentur. Atque eadem ratio est cur posthabeantur res necessariae, quae ad conciliandam vulgi admirationem minus valent. At Paulus hoc uno contentum esse Timotheum iubet, ut fidelis sit Christi minister. Et profecto titulus hic longe honorificentior nobis esse debet, quam si millies seraphici subtilesque vocaremur. Meminerimus ergo, sicuti summus est honos pii pastoris, censeri bonum Christi servum: ita nihil aliud in tota sua administratione captandum illi esse. Nam quisquis alio tendet, fieri poterit ut plausum reportet ab hominibus, sed Deo non placebit. Quare, ne privemur tanto bono, discamus nihil aliud expetere, aut tam pretiosum ducere quin prae hoc uno vilescant nobis omnia. Innutritus. Quia participium est medium, transferri etiam active posset enutriens : sed quum nulla addita sit constructio, videtur id mihi esse nonnihil coactum. Quare malo passive accipere, ut confirmet proximam exhortationem ab educatione Timothei: ac si diceret, Quemadmodum ab incunabulis fuisti recte institutus in fide, et quasi una cum lacte imbibisti sanam doctrinam: et continuos in ea progressus hucusque fecisti: da operam ut fideliter ministrando talem esse te comprobes. Huc etiam convenit verbi compositio. Fides hic pro summa doctrinae christianae capitur. Et quod de bona doctrina mox addidit, exegeticum est. Nam significat aliis omnibus doctrinis nihil utilitatis inesse: quantumvis sint plausibiles. Particula haec, quam sequutus es, perseverantiam significat. Nam multi qui a pueritia Christum pure didicerant, postea degenerant temporis progressu: quibus dissimilem facit Timotheum. 7. Exerce teipsum. Postquam de doctrina prae-