49:298 gionis caput, resurrectio mortuorum in dubium vocaretur. Et tamen in tanta omnis generis corruptione perinde sibi placebant ac rebus omnibus optime apud se constitutis. Hae sunt usitatae Satanae artes: si doctrinae viam praecludere non potest, clanculum ad eam adoriendam obrepere: si oppositis mendaciis supprimere eam non potest quin emergat, occultos ad eam diruendam cuniculos suffodere : si denique alienare prorsus ab ea non potest hominum animos, facere ut ab ea paulatim degenerent. Quod autem nebulones illos, qui Corinthiorum ecclesiam turbaverant, non fuisse apertos veritatis hostes sentio, id ratione non caret. Videmus ut nusquam alibi parcat Paulus falsis doctrinis. Breves sunt ad Galatas, ad Colossenses, ad Philippenses, ad Timotheum epistolae. Atqui in illis omnibus non tantum pseudoapostolos exagitat, sed etiam simul designat quibus in rebus nocerent ecclesiae. Et merito : nec enim tantum admonendi sunt fideles quos cavere homines debeant: sed malum etiam quod caveant illis indicandum est. Non est ergo mihi credibile, in hac tam longa epistola voluisse praeterire silentio quod in aliis multo brevioribus diligenter inculcat. Huc accedit, quod multa Corinthiorum vitia, et quidem nonnulla in speciem levia recenset: ufc videatur nihil voluisse omittere, quod in illis esset reprehensione dignum. Praeterea multum alioqui verborum adversus praeposteros illos doctores vel garrulos rhetores disputando, consumit. Perstringit eorum ambitionem; reprehendit quod evangelium in humanam philosophiam transfigurent: detrahit illis spiritus efficaciam, quia in verborum ampullis occupati, mortuam tantum literam sectentur: de pravo aliquo dogmate verbum nullum. Constituo igitur fuisse tales, qui de evangelii substantia nihil aperte detraherent : sed quum arderent prava cupiditate eminendi, puto eos excogitasse novum docendi modum a Christi simplicitate alie- 22