25:298 mandasse: quibus verbis clarius exprimitur quod ob brevitatem obscurum erat. Quidquid sit, Dei iudicium fuit memorabile, quamvis homines adhibuerit ministros. Nec frustra Paulus nos hoc documento hortatur ad cavendam scortationem. Poenae autem ratio fuit diversa, quia promiscuum vulgus caesum fuit, duces autem ipsi patibulis affixi, quo plus terroris incuteret spectaculum. Per capita enim populi eos intelligit qui existimatione praestabant, quorum insignior debuit esse ignominia, quoniam in magnos et nobiles viros omnium fere coniecti sunt oculi, unde etiam fit ut merito graviorem poenam sustineant, quia exemplo magis nocent quam homines obscuri, quorum facta non tam facile ad imitationem trahuntur. Viderint igitur qui in pretio habentur, ne suis sceleribus alios provocent ad peccandum: quia quo quisque magis excellit, eo minus excusationis meretur. Secus alii interpretantur, quasi iussus fuerit Moses accersere principes qui sententiam ferrent* de sceleratis. Ita per pronomen Eos intelligunt quoslibet reos qui fuerint convicti. Sed vix probabile est, tantam multitudinem fuisse suspensam: ideoque non dubito quin de peculiari supplicio agatur. 6. Et ecce, quidam. Foedum et detestabile prae aliis exemplum hic commemorat Moses. Dubium non est quin plures in tanta licentia quae iam aliquamdiu passim grassata erat, variis flagitiis tota castra repleverint. Sed huius nequitiae plus quam effraenis fuit intemperies, quod impius iste Dei contemptor, inter omnium gemitus et lacrymas Deo et hominibus proterve insultavit, ac si de omni pudore et verecundia triumphum ageret. Flebat multitudo ad tabernaculum, nempe pii omnes qui propinquam cladem exhorrebant, quum certo persuasi essent non impune cessuram libidinem cum idololatria et sacrilegiis coniunctam: hic perditus in medium prorumpit, et eorum lacrymas ludibrio habens, scortum quasi in pompa traducit. Non mirum igitur si tanta severitate usus fuerit Deus, quum ad extrema ventum esset. Notandum vero est inversam esse historiae seriem : quia credibile non est, postquam officio defungi coeperant iudices, tale facinus fuisse editum. Sed haec narratio inseritur ut melius pateat quam necesse fuerit ad duram castigationem mature progredi: quoniam alioqui non poterat malo desperato in tempore afferri remedium. 7. Quod quum vidisset Phinees. Laudatur magnanimitas Phinees, quod aliis cessantibus, sancto zelo ipse accensus, ad poenam sumendam prosilierit. Tacite ergo reprehenditur aliorum desidia, quorum tamen lacrymae laudem merentur: sed quoniam dolore prope obtorpuerant, non ab omni vitio pura fuit eorum virtus. Et certe quum effraenis adhuc licentia populi spumas instar maris tempestuosi eiiceret, non mirum est bonorum animos fractos