15:298 doctrina nobis subscribet, sed etiam pro singulari humanitate et immodico erga me amore, sicut tu, liberaliter exile scriptum laudibus extollet. Basilienses nihil aliud morabitur quam blandum Sulceri ingenium, cui omnes mulcere ac delinire placet. Verum haec omnia Deus gubernabit. Nescio an tibi scripserim quam pudendis rumoribus streperet tota vicinia, me haereseos damnatum, nos misso Ioanne Fabro apud senatum Bernensem graviter conquestos esse: ac tunc quidem senatus rem sibi curae fore promisit. Nihildum tamen responsum est.2) De Ducissa Ferrariensi tristis nuncius ac certior quam vellem, minis et probris victam cecidisse.3) Quid dicam nisi rarum in proceribus esse constantiae exemplum? Budaei nostri frater qui Regis cubicularius erat tandem huc appulit.4) Quamquam valetudinarius est, cupit tamen brevi te invisere. Interim te cum reliquis amicis peramanter salutat. De turbis Argentinensis ecclesiae5) nos esse anxios aequum est. Satagere non modo esset inutile, sed noxium. Quiescam igitur. Collega novae Catechismi editioni fratrum nomen non praetexit: tantum iactat magnam esse penuriam.6) De rebus nostris per eum scribere decrevi. Hostes enim nisi obviam eatur nescio quid praevideo moliri. Nostrorum segnities expergefieri nequit. Vale, integerrime frater. Dominus tibi semper adsit teque virtute sua sustentet ae spiritu regat. Genevae calendis Novemb. 1554. Ioannes Calvinus tuus. 2038, SEYLERUS i) CALVINO. Filium iusserat Geneva transeuntem Calvinum salutare. Quem quum ille domo et urbe absentem non 2) Cf. N. 2020. 2023. Quum Bernenses nihildum responderint rumores isti de damnato haeretico certitudinis aliquam speciem prae se ferre poterant. 3) Post adventum inquisitoris Orris in coenobio quodam quasi captiva tenebatur et ut libertatem recuperaret haeresim abiuravit, non sine sera poenitentia. 4) Francois, Sieur de Villeneuve, recu habitant 1554, bourgeois 2. Mai 1555. (Galiffe II. 85.) 5) Gallicanae. 6) Haec satis obscure dicta. Catechismus iste Genevensis esse nequit Collega ergo quis? An Argentoratensis? Verum Genevae adfuisse videtur quum per eum scribere Calvinus decrevit 2038.1) Gereon Seyler archiater (Stadtphysicus) Augustae Vindelicorum, commercio epistolico cum Luthero, Spalatino, Argentoratensibus, multisque aliis eius aetatis coryphaeus iunctus. Infra m. Maio 1556 leges epistolam eius ad Bullingerum.