55:297 297 ARGUMENTUM. Haec epistola prorsus digna est eius discipuli spiritu, qui prae aliis ideo dilectus a Christo fuit, ut ipsum nobis familiarem redderet. Porro doctrinam exhortationibus mistam continet. Disserit enim de aeterna Christi deitate, simul et incomparabili, quam mundo patefactus secum attulit, gratia: tum de omnibus in genere beneficiis: ac praesertim inaestimabilem divinae adoptionis gratiam commendat atque extollit. Inde sumit exhortandi materiam :