49:297 297 COMMENTARIUS IN EPISTOLAM PAULI AD CORINTHIOS L ARGUMENTUM. Huius epistolae varia est ac multiplex utilitas: multos enim insignes locos continet, quorum ipsa, quae deinde suo ordine sequetur tractatio, quam sint cognitu necessarii patefaciet: adeoque ex ipso argumento id fere constabit: in quo referendo ita studebo brevis esse, ut totam summam complectar, et ex praecipuis capitibus nullum omittam. Corinthum urbem fuisse Achaiae opulentam et celebrem, nemo ignorat. Eam quum L. Mummius sustulisset, neque id alia de causa, nisi quod propter situs commoditatem suspectam habebat: eadem postea eius instaurandae ratio posteris fuit, quae diruendae Mummio fuerat. Fecit autem eadem loci opportunitas ut brevi se iterum colligeret. Nam quum ab uno latere Aegaeum mare contiguum haberet, ab altero Ionium, esset autem ab Attica in Peloponnesum transitus: inferendis et exportandis mercibus valde erat idonea. Illic Paulus quum sesquiannum docuisset, quemadmodum narrat in Actis Lucas, coactus tandem Iudaeorum improbitate, inde navigavit in Syriam. Absente Paulo, subingressi erant pseudoapostoli, non qui dogmatibus palam impiis (meo quidem iudicio) turbarent ecclesiam, aut sanam doctrinam quasi ex professo labefactarent: sed qui verborum splendore et pompa superbientes, vel potius inani magniloquentia tumidi, Pauli simplicitatem, adeoque ipsum evangelium contemptui haberent: qui sua deinde ambitione facerent ut variis factionibus scinderetur ecclesia: qui postremo susque deque habentes omnia, modo ipsi in pretio haberentur, suum magis nomen quam Christi regnum et populi salutem studerent promovere. Rursum quum regnarent Corinthi vitia, quibus laborare ut plurimum mercatoriae urbes solent, luxuria, fastus, vanitas, delitiae, inexplebilis habendi cupiditas, ambitio : sic in ecclesiam quoque ipsam invaserant, ut valde collapsa esset disciplina. Quin etiam doctrinae puritas concidere iam coeperat, ut praecipuum reli- Calvini opera. Vol. XLIX.