5:296
scant:
non
minus
sanguinaria
est
eorum
taciturnitas,
qua
populi
salus
malitiose
proditur,
quam
ipse
hostium
furor,
quo
inermes
et
indefensi
opprimuntur.
Iure
ergo
ex
eorum
manibus
sanguis
reposcitur,
quo
non
minus,
quam
hostium
gladii,
aspersae
foedataeque
sunt.
Quod
aliud
hominum
genus
certius,
quam
se
ipsos,
causabuntur,
illa
Christi
sententia,
qua
pastorem
eum
severissime
obiurgat,
et
mercenarium
contumeliose
appellat,
cui
negat
esse
curae
oves,
qui
dum
venientem
prospicit
lupum,
et
iamiam
instantem,
in
fugam,
relicto
grege,
sese
proripit
(Ioann.
10,
12)?
Quod
si
nunquam
id
a
Domino
pronunciatum
esset,
propriam
illis
conscientiam
iudicem
fero:
pastorem,
qui
vel
minimas
insidias
noctu
senserit,
nisi
expergefactus
mox
accurrat,
nonne
ignaviae
accusabunt?
Eum
vero,
qui
perfossis
stabuli
parietibus,
[pag.
63]
confractoque
ostio,
pauperculum
gregem
omnibus
ventorum,
imbrium,
hostium,
luporum
insidiis
expositum
obnoxiumque
reliquerit,
quantae
socordiae
condemnabunt?
Quid
ille?
cuius
sub
aspectu
media
in
luce
oves
atrociter
laniantur,
ipso
ad
lupos
abigendos
ne
digitum
quidem
commovente?
Quo
satis
digno
elogio
insigniri
poterit
istaec
tam
flagitiosa
perfidia?
qua
supplicii
gravitate
digne
pro
merito
mulctari?
Posthac
si
iustam
et
suae
speculationis,
et
pastoritiae
curae
rationem
reddere
volent,
videant
hoc
in
primis,
sine
quo
nihil
efficiunt
ad
fidem
suam
approbandam,
nihil
sibi
esse
reliqui,
ubi
rei
sanguinis
merito
arguuntur,
a
quo
se
mundos
esse
improbissime
mentiuntur,
nisi
cum
Paulo
vere
ac
serio
affirmare
queant,
se
nequaquam
subterfugisse,
quominus
publice
privatimque
unumquemque
admonendo
omnem
Dei
voluntatem
enarrarent:
praesertim
ubi
circumventam
Satanae
artibus
ecclesiam
gravius
periclitari
senserint.
Quas
in
partes
tanta
solertia
incubuisse
sanctum
illum
apostolum
videmus,
ut
saepius
coram
monuisse
suos
non
contentus,
eadem
quoque
monita
scriptis
absens,
ac
e
vinculis
repeteret:
observarent
canes,
observarent
pravos
operarios,
observarent
concisionem,
quae
impiis
contentionibus
veram
ecclesiae
unitatem
discinderet
(Phil.
3,
2
ss.).
Quid
quod
non
connivendo
tantum,
ac
indulgendo,
miserae
ac
perditae
plebeculae
caecitatem
fovent:
sed
errorum
superstitionumque
omnium
administros
ei
se
praebent?
Etenim
huic
teterrimo
flagitio
quotusquisque
ipsorum
infitiando
erit,
quin
primo
statim
ingressu
pessimo
errore
plebem
imbuat,
dum
ipsa
spectante,
et
ad
stuporem
usque
attenta,
stolidis
exorcismis
aquam
incantat,
mille
postea
infandis
superstitionibus
servituram?
Quin
e
suggestu
rursum
ad
altare
prodeat?
sacrificium
illud
abominandis
blasphemiis
repertum
aut
peragat,
aut
se
peragere
simulet?
ad
exsecrabilis
idoli
venerationem
populum
et
exemplo
suo
et
nutu
invitet?
|