29:296 quando debiles ac infirmi fuerimus, opportunum auxilium nobis allaturum. Atque adeo sciendum fieri posse, ut totum vitae nostrae curriculum viles atque abiecti degamus, ac velut humi reptemus, verumtamen Deum in hac deiectione et infirmitate nobis nunquam defuturum: sed necessarias vires suffecturum, ne unquam deficiamus. Nam ipse Deus promisit, sese vires oppressis daturum. Hinc itaque nobis istud discendum in summa est : Dei potentiam ac maiestatem omnibus sese efferentibus ac superbientibus magnopere metuendam atque tremendam, quae omnibus adversus ipsum giganteo more insurgentibus ac bellum inferentibus imminet, atque ultimum minitatur exitium et confusionem. Contra vero eandem illam potentiam quae superbis omnibus exitium adfert, abiectis et humilibus, sibique nihil arrogantibus, sed infirmitatem agnoscentibus, consolationem et solatium dare, nempe quod ab unius Dei gratia omnia pendere agnoscant. Quare quo Dei potentiam magis cognitam habent, eo confidentius adversus quoslibet superborum et insolentium hominum insultus ac violentiam audent subsistere, non defuturo Domini auxilio quum necessitas postulaverit. Pergens Anna dicit: Saturos operam suam ob panem locavisse, et famelicos expletos fuisse. Per famelicos intelligite viros opulentos, quibus vel ex amplis divitiis vel magnorum negotiorum administratione, tanti sunt reditus ut vel ad luxum vivant, quos operam suam locaturos ob panem dicit, eos victum olim emendicaturos innuit: contra vero famelicos explendos: Deo nimirum ipsis abunde victum suppeditante. Nova sane et insolens ista commutatio videri merito cuivis, praesertim Dei immutabilitatem intuenti, posset. Nam quum Deus sit immutabilis, et eius etiam opera oportere tenore semper eodem fluere, ratio humana iudicet, quae plerumque sic ratiocinatur: Quare Deus istiusmodi confusionibus et veluti fortuitis casibus delectatur, ut totus orbis confusionem ac ruinam minari videatur, potentibus ac robustis depressis atque debilitatis: divitibus et opulentis exhaustis et depauperatis: saturis denique exinanitis et famelicis effectis? Immo vero primum si continua rerum serie ac vicissitudine hunc orbem regi conspiceremus, certe Dei providentia longe obscurior esset, atque universalis illa dispensatio tantum stuporem nostris sensibus iniiceret, ut omnem de Deo nobis cogitationem atque memoriam eriperet. Nam, exempli gratia, si sol terrarum orbem semper sine noctis vicissitudine radiis illustraret, nunquam sane nobis in mentem illa toties in sacris repetita doctrina, Deum res omnes a se creatas gubernare, veniret. Sic quum ex sterilitate damnum aliquod patimur, peccatorum admonemur: si vero serena tempestas fuerit, divinae benedictionis testimonium