25:296 gratiae Dei facit, qui perversa impiorum consilia discutit quasi nebulas, et machinationes evertit: sicut alibi hoc singulare beneficium in memoriam revocat Moses. Michaeas etiam inter alia Dei beneficia hoc extollit (Mich. 6, 5). Popule mi (inquit) recordare quale inierit consilium Balac rex Moab, et quid responderit ei Balaam. Summa ergo est, turpiter abiisse populi electi hostes re infecta: quoniam Deus eos dissipavit. NUMER. XXV. 1. Postquam autem mansit Israel in Sittim, coepit populus scortari cum filiabus Moab. 2. Et vocaverunt populum ad sacrificia deorum suorum, comeditque populus, et adoraverunt deos earum. 3. Et adiunxit sese Israel ipsi Baal-peor, accensusque est furor Iehovae contra Israelem. 4. Et dixit Iehova ad Mosen: Assume omnes principes populi, tunc suspende eos Iehovae, coram sole: et avertetur ira excandescentiae Iehovae ab Israele. 5. Dixit ergo Moses ad iudices Israel: Occidite quisque viros suos qui adiunxerunt se ipsi Baalpeor. 6. Et ecce> quidam de filiis Israel venit, et adduxit fratribus suis Madianitidem in oculis Mosis atque in oculis totius congregationis filiorum Israel: ipsi autem flebant ad ostium tabernaculi conventionis. 7. Quod quum vidisset Phinees filius Eleazar filii Aharon sacerdotis, surrexit de medio congregationis, et accepit lanceam in manu sua. 8. Ingressusque est post virum Israel in tabernaculum, et transfixit ambos ipsos, virum Israel et mulierem illum in ventre eius: et repressa fuit plaga filiis Israel: 9. Et mortui sunt plaga iUa quatuor et viginti millia. 1. Postquam autem mansit. Ex hac demum historia discimus populum nihilo magis prosperam fortunam tulisse quam adversam. Antea vel laboris pertaesi, vel inediae et famis impatientes, saepius tumultuati fuerant contra Deum: nunc ubi regionem habitabilem ingressi considunt in agris fructuosis, commoda habitatione et amoeniore victu incitantur ad lasciviam, ut foedis cupiditatibus indulgeant. Narrat autem Moses, postquam libidini suae fraena laxarunt, ad scortandum simul et ad idololatriam fuisse prolapsos. Videbimus postea consilio Balaam id fuisse factum, ut Moabitae feminas suas prostituerent Israelitis, quae ipsos pellicerent suis blanditiis ad impios cultus. Expertus erat Balaam, Dei favorem invictum esse propugnaculum omnibus noxis a populo arcendis. Rationem ergo invenit qua se ipsos perdant, si non tantum se denudent protectione Dei, sed iram eius in se provocent. Hoc igitur flabello incendium