20:296 pii cogitare cogentur iratum esse nobis Dominum qui ecclesiam fidelibus his ministris spoliat. Videmus quales succedant. . Tiguri 19. Aprilis 1564. Bullingerus tuus. 410L BULLINGERUS FABRITIO. Calvini literae modo allatae videntur ultimae fuisse. (Excerptum ex autographo Arch. Turic. Plut. VI. Vol. 131, olim Scrin. B. Epp. Tom. X. fol. 527. Simler Vol. 109.) . Scribit ad me literas D. Calvinus,1) et tales quidem, ut suspicer ultimas esse: et ipsum non diu amplius victurum. Ita nudamur viris praestantissimis quibusque. Naemmend f ur gut, ieh mag nitt me schryben. Vale. Salutant te nostri omnes. Tiguri 19. Aprilis 1564. Bullingerus tuus. 4102. BEZA BULLINGERO. De Zancho Italis Lugdunensibus concedendo quorum indoles hac occasione depingitur. (Ex autographo Arch. Turic. Plut. VL Vol. 166, olim Epp. Tom. 24, fol. 136. Exstat quoque Bernae Epp. VII. p. 182, Genevae Ood. 119, fol. 173 et ap. Simlerum Vol. 109.) Egregio Christi servo D. Henrico Bullingero patri mihi plurimum observando Tigurinae ecclesiae vere fido pastori. Tiguri. S. Bis ad te scripsi1) non ita pridem, nec dubito quin utrasque literas iam acceperis. Ab eo tempore nihil novi accepimus. Sed domestica illa 4101. 1) N. 4092 cf. N. 4098. 4102.1) N. 4095. 4098.