15:296 in coelesti solo, per Elysios campos perque coelum empyreum sententiarum solidarum et certissimarum de coena Domini spatiabimus. 2036. BULLINGERUS CALVINO. Mittit ei Turicensium iudicia et annotationes, praesertim Bibliandri, huiusque tabulam, omnia ad Defensionem Consensus pertinentia. (Ex autographo Areli. Turic. Plut. VI. Vol, 129, olim Seriis B. Epp. Tom. 30, fol. 300. . Simler. Vol. 83.) S. D. Brevitate temporis exclusus et mole negotiorum oppressus afflictaque valetudine debilitatus non possum omnia quae volo tecum conferre. Ex paucis ergo, pro tua prudentia, existimabis reliqua. Magnam iniisti gratiam apud omnes nostros scripta responsione. Agnoscimus omnes nos tibi multum debere. Et quidem pro illa nostra in te fiducia bona mittimus ad te cogitationes nostras, orantes ut boni consulas. Sincero enim animo scribimus haec quae vides. Maiorem partem ego ex sententia quum mea tum aliorum exaravi. Eadem est enim omnium nostrum sententia. Iuvit me D. Theodorus1) ex communi quoque sententia scribens quae vides eius manu exarata. Ita vero festinavimus ut non licuerit describere. Valde ergo te oro, mi domine et frater, ut postquam eo scripto usus fueris remittas. Placeret hanc tabulam manu Theodori exaratam et alias (si ita tibi videatur) praefigere declarationi nostrae Consensionis, mox post epistolam ad ministros ecclesiarum Helveticarum , nisi alius tibi videatur locus opportunior.2) Forte sub finem, post expositionem verborum Domini. Vides, mi frater, nos ex animo operam nostram tibi coniungere. Tu vide ne diu differas, sed omnia parata mature remittas. Conabimur apud Bernenses3) primum, deinde apud alias ecclesias fideliter agere. Fortassis, quum pro sententia nostra responderint, tibi partes dabuntur agendi cum tuis et vicinis. Metuimus Basilienses.4) Si qui tamen se separaverint consultabimus in commune, ne 2036.1) Bibliander. 2) Calvinus eam non recepit. 3) Quod tamen non fecerunt ei Defensio edita est ut privatum Calvini opus. 4) quia iam ante Myconius aegre tulerat se in illo negotio praeteritum fuisse.