25:295 295 REDITUS AD HISTORIAM. 296 huius habitationis aspectus. Per Cinaeos autem Madianitas intelligo, qui Amalecitis contigui erant, nam de progenie Ietro accipere prorsus ratione caret, nondum enim elapsi erant quadraginta anni ex quo filium suum Ietro apud Mosen reliquerat. Erat tantum exigua domus in deserto Madian: hic autem mentio fit populi iam celebris. Ergo per synecdochen Madianitas designat Balaam, et eos quoque iuste poenae addicit: cuius minister et exsequutor aliqua ex parte fuit Gedeon, ubi cum trecentis viris ingentem exercitum profligavit: quae victoria in Psalmo 53. et Isa. 9. cap. celebratur: ac tunc probabile est attritas fuisse eorum opes. 22. Usquequo Assur. Durum est ac coactum de Cinaeis accipere. Et maior pars etiam consentit ad Israelitas referri: quanquam in sensu variant: quia affirmative quidam legunt, perituros esse Cinaeos, donec Israelitae ab Assyriis devicti in captivitatem trahantur. Alii autem interrogative accipiunt: ac si esset abrupta exclamatio. Quousque Assur te captivum habebit? Ita existimant diuturnum populi exsilium notari. Certe consilium spiritus fuit, per modum correctionis docere, felicitatem (cuius antea fuit facta mentio) permistam fore gravibus miseriis: acerba enim res est servitus, tristius etiam exsilium. Hinc colligimus, ecclesiam ita benedici a Deo ut variis tamen aerumnis obnoxia esse non desinat: ita interrogatio melius conveniet. 24. Et naves de littore Chittim. Minime dubium est interdum Chittim accipi pro Graecis: volunt quidam solos Macedonas proprie designari hoc nomine: sed ad totam Graeciam extendi patet. Quoniam vero Iudaeis non ita notae erant transmarinae regiones, ut eas distinguerent, interdum ad Italiam idem hoc nomen scriptura transfert. Certe apud Danielem ( l l , 30) naves Chittim pro italicis vel romanis sumi necesse est, quia illic praedicit angelus naves Chittim venturas, quae Antiochi conatus frangant: et reddant irritos: quod Popilii legatione factum esse satis liquet. Quod ad praesentem locum spectat, primum Graeci duce Alexandro tam Iudaeam quam Assyriam afflixerunt : altera deinde afflictio sequuta est a Romanis. Verum quoniam de Christi regno vaticinari coepit Balaam, probabile est Romanos una cum Graecis comprehendi. Hinc vero clarius quod nuper admonui perspicitur, filios Dei adeo non eximi a communibus malis ut promiscue involvantur saepe cum incredulis, ac si eadem esset prorsus conditio: quia Hebraei Assyriis fiunt pares et calamitatum socii, additur tamen solatium, illos etiam ut Chittim perituros, ubi in ecclesiam saevierint. Quod tandem subiicit Moses: Balaam reversum esse ad suos, et Balac quoque rediisse ad locum suum, ad commendationem