20:295 295 EPISTOLAE 4099.4103 29O spectans si quo modo eius degendae facultatem obtinere possem. Quae quum mihi denegetur, petii a Deo ut si me uxorem ducere vellet, talem daret qualem muneris mei ratio postulat, cum qua reliquum vitae tempus tranquille transigere possem. Quantum mihi manu tua coniugioque meo et toti familiae meae benedixerit Dominus, non possum sine suspiriis meminisse. Sic tamen suspiro ut non parvam ex ea recordatione consolationem capiam. Nunc vero quum me coram iuvare consiliis et opera tua nequeas, id ut precibus apud Deum efficias, meique semper memineris ego vehementer etiam atque etiam abs te peto. Propediem Castillionum proficiscor, ubi de coniugio agetur, et si quid transactum erit ad te perscribant Bene vale, mi pater, Dominus tibi integram valetudinem reddat, teque diu nobis conservet. Plura quam putavi. Aureliae 19. April 1564. Tui observantissimus N. Gallasius. 4100. BULLINGERUS BEZAE. Calvini literae allatae gaudio, tectae moerore eum affecerunt. (Ex autographo Cod. Genev. 120, fol. 20.) Clarissimo viro D. Theodoro Bezae ministro Genevensis ecclesiae fidelissimo domino meo colendissimo et fratri carissimo. Genff. S. D. Gratissimae fuerunt mihi D. Calvini literae *) et lectae ingentem mihi dolorem conciliarunt. Video enim eo cecidisse rem ut tot morbis oppressus diu vivere non possit, nisi ecclesiae precibus ipsum nobis restituat Dominus. Non ita pridem mortuus est Martyr, sequutus est Musculus2) et hunc Hyperius.*} Si Calvinus hunc luctum nostrum auxerit, summum gaudium hostibus dabit. Ac 4100.1) N. 4092. 2) Obiit Bernae a. d. UL Non. Aug. 1563 aet 66. (Euchat VII. 7. Adami vitae 176 ss., ex Abr. Musculi vita MS. Grate, Wf. Musculus, B amb. 1855. Bezae leones ete 3) Obiit Cal Febr. 1564. {Adami Vitae 187.)