15:295 295 EPISTOLAE 2035.2038 290 abs te pelagus Aegyptium vel mare rubrum. Itaque prospicientes iam solidum orbem citius pervademus reliquum chaos, ut castra tandem in Elim, ubi sunt XII. fontes aquarum et LXX. palmae tendamus. 22. Hoc pane et vino monstratur communio quam mecum habetis. Id male excerptum est ex libro Calvini de Coena Domini. 23. Hic panis datur in symbolum communionis. Id Ioachimus decerpsit e consensione ministrorum in ecclesiis Helvetiae et Galliae, more suo, id est neque christiana neque germanica fide, quod lectores ipsi non obscure cernunt legentes paulo attentius ipsam consensionem. 24. Hoc symbolum est testificatio quae spirituales gratias figurat. Id vero Calvinus in Catechismo generaliter scripsit de sacramentis. Ad quaestionem namque: Quid est sacramentum? respondetur: Sacramentum est externa divinae erga nos benevolentiae testificatio quae visibili signo spirituales gratias figurat ad obsignandas cordibus nostris Dei promissiones quo earum veritas melius confirmetur. Et reliqua. 25. Haec est societas gratuito nobis delata, vis et usus illius in meo corpore. Haec vero est interpretatio verbi Paulini 1. Cor. X. xowwvia et non verborum Domini de coena : Hoc est corpus meum. Etiam reliquae sententiae vel opiniones, ut bellus iste farraginis sator, messor, congestor, pronus condus vocat, pari fide ex libris D. Ioannis a Lasco decerpta sunt. Is pro sua pietate, fide in Christum et ecclesiam, modestia, doctrina, ingenio Ioachimi huius operam aestimabit et quod res postulat ita, speramus, faciet. Ideo reliquum Westphali chaos pervolabimus. 26. Haec est communio in corpore meo, non iuxta substantiam suam naturalem sed iuxta meritum passionis et mortis meae et gloriam admirandae meae resurrectionis. 27. Haec est qualitas mei corporis vobis delata a quibus substantiam corporis accepi. 28. Haec est coenae instituta forma, caeremonia ipsaque externae coenae actio. 29. Hoc totum quod nunc instituo, nempe haec coena est corpus meum i. e. societas, sive communionis nostrae sacramentum in corpore meo. 30. Haec est communio seu ius donatum mea morte in corpore meo. al. Haec est visibilis externae voluntatis meae contestatio. Habes ergo, Ioachime, tabulam et chaos tuum maiori diligentia et fide explicatum quam ipse scripseris. Quid vero censes porro faciendum esse? Nisi displicet tibi, Neptuno vel potius Iesu Christo, servatori nostro, qui verbo compescuit saevum mare, tabulam hanc votivam suspendamus et iam paulisper