25:294 nem habet Balaam de vicinis populis: deinde quum proximo versu descendit ad Edom, explicationis vice addit montem Seir. Quum eadem utriusque sententiae sit ratio, probabile non est filios Seth alios dici quam Moabitas. Quaeritur tamen cur uni genti tribuat Balaam quod omnibus erat commune: omnes enim peraeque a Noe ducebant originem qui erant ex posteris Seth. Quidam existimant, ut tegerent suum dedecus gloriatos fuisse hac stirpe: scimus enim autorem gentis ex incestuoso coitu fuisse progenitum. Alia autem aptior mihi occurrit ratio, quod summam antiquitatem sui generis iactaverint, ut Amalecitae. Ergo quum inter vetustissimos populos censeri vellent, absurdum non erit, ironica appellatione perstringi vanum eorum fastum. Fieri tamen potest ut inter posteros Moab quispiam hoc nomine excelluerit. Caeterum (ut nuper dixi) a Davide quidem sub iugum coacti sunt tam Moabitae quam Idumaei: sicut merito de illis suos triumphos canit, Moab olla lotionis meae: super Edom proiiciam calceos meos: (Psal. 60, 10) sed tuae adumbratum fuit duntaxat quod Christus demum exhibuit: quia in nihilum redegit gentes omnes suo imperio adversas et infestas. Ideo dicitur: Perdet residuum ex urbibus, nempe quoscunque reperiet deploratos hostes. 20. Et quum vidisset Amalec. Antea coelesti decreto destinatus exitio fuerat populus ille, sed quod iam pronunciaverat Deus, per Mosen iterum sancitur. Etsi autem vindicta quam sumpturus erat Deus, sopita pluribus sacculis iacuit, tandem re ipsa cognitum fuit Deum non frustra minatum esse. Porro quanquam a Saule deleti fuerant, discimus tamen ex historiae contextu fuisse aliquos superstites, et rursus in sua regione habitasse. Itaque ut nobis constet solida veritas, ad Christum venire necesse est, cuius regnum aeternus est omnium improborum interitus. Frigidum est quod putant quidam interpretes, principium gentium vocari Amalec, quia primi arma sumpserint, et occurrerint Israelitis ad prohibendum eorum iter. Potius oblique refellitur eorum superbia, quoniam se aliis gentibus praeferrent: idque vetustatis nomine, ac si una cum sole et luna essent procreati. Concinna est autem allusio inter nobile illud principium, et cladem quae in exitu ipsos manebat. 21. Viso etiam Cinaeo. Quo sensu dicatur Balaam vidisse tam Cinaeos quam alias gentes, nondum attigi: at nunc quoque omitterem, nisi quia referunt hoc nonnulli ad visionem propheticam: quorum sententiae non subscribo, historice enim narrat Moses, faciem suam Balaam vertisse ad eas plagas ubi tunc degebant. Etsi autem homines ipsos non vidit, satis fuit ad vaticinium 19*