20:294 quorum rursus precibus cupimus hanc ecclesiam ardentius quam unquam antea commendari* Dominus Iesus vicissim vos servet et sanctis vestris laboribus magis ac magis benedicat. Iterum vale. Genevae 15 Aprilis. Tuus Beza. 4099. GALLASIUS CALVINO. Tradit quaedam ad Aurelianensis ecclesiae statum pertinentia. Tum de privatis rebus agens se caelibis vitae pertaesum fatetur. (Ex autographo God. Genev. 112, fol. 209.) A Monsieur Monsieur Despeville. S. Tametsi properet hic tabellarius, tamen quia melioris valetudinis tuae significatione me exhilaravit, non sinam ipsum a me vacuum discedere. Nihil hic novi accidit quod te scire non putem. Idem est ecclesiae nostrae status qui antea fuit, atque in dies firmatur. Prendent adversarii quod tanta fruimur quiete, nec quidquam missum faciunt quo eam perturbent. Quod si assidua non esset nostrorum patientia, iam dudum profecto motus et tragoedias experti essemus. Ad eam omnes perpetuo cohortamur, nec inanes esse cohortationes nostras hisce diebus experti sumus, quibus existimabant seditionem vitari nullo modo posse. Nihil tamen quietius aut pacatius fuit. Nescio quid semper accidit seorsim et rixarum et contentionis, atque etiam pugnae et digladiationis, sed eiusmodi est ut pax inde publica non turbetur. Quod ad me attinet, mi pater, sentio mihi in dies Dominum adesse viresque et animi et corporis firmari atque augeri, si potissimum imbecillitatem spectem qua fere prosternebar. Utinam vero interdum tecum, ut olim ita nunc, familiariter colloqui et in sinum tuum multa deponere mihi liceret. Unum est quod in rebus meis privatis me sollicitum tenet. Cogitatio de coniugio me nunc sollicitat. Caelibem vitam praetulissent,1) eamque optavi a Deo protraxique tempus ac distuli quantum potui, ex- 4099.1) Quando uxor etus obierit nescimus, verum videtur Londini obiisse quo eam arcessiverat. Haagius IV. 244 de his mhU habet, loquitur tamen de filio Daniele patri superstite, quem an ex secunda uxore susceperit tu videas. 19*