15:294 19. Hocest testimonium aut obsignatio memoriaque celebris traditi pro vobis corporis. Haec sententia vel opinio in eodem sermone Bullingeri posita per Ioachimum mutilata est. Sic enim scripsit: Panis et vinum signum et sacramentum sunt testimonium aut obsignatio memoriaque celebris traditi pro nobis corporis ac effusi sanguinis. Erat haec opinio prius posita sicut et insequens et poterat omitti, si non magister noster delectatus fuisset bene dicta saepius ponere ac crambem istam saepius in farraginem ingerere. 20. Hoc sacramento significatur passio et mors mea et communio cum omnibus sanctis. Iunxerat haec Bullingerus cum verbis paulo ante recitatis. Sed Ioachimus diremit ac parum fideliter reddidit in tabula. Sacramento coenae dominicae significatur corpus Domini pro nobis traditum et sanguis eius pro nobis effusus ete. 21. Hoc est mysticum corpus seu ecclesia sanctorum redempta meo corpore. Hanc opinionem aliis verbis recitavit Ioachimus in margine: Haec est collectio seu societas sanctorum seu ecclesia redempta mea passione. Tractat autem Bullingerus verba Pauli 1 Cor. X. et non verba Domini de coena. Quem candorem declaravit etiam Ioachimus in opinionibus Zuinglii et Oecolampadii. Nam in Zuinglii opinionibus recitandis notavit in margine: Corpus pro Christi ecclesia. Et folio A. 5 in farragine: Certe Zuinglius quum haec verba: Hoc est corpus meum depravat, his commentis: hoc significat corpus meum, Item: corpus hic intelligitur pro passione in corpore tolerata, Item: corpus significat corpus mysticum seu ecclesiam, certe non verba sed sententiae inter se discrepant. Et si ex his tribus interpietationibus una est vera, tum aliae verae esse non possunt. Et reliqua. Atqui Zuinglius tractans verba Pauli 1. Cor. X. v. 17 sic loquitur: Quum celebratis et simul editis do pane et bibitis de calice Domini, significatis vos esse verum corpus et verum panem, videlicet corpus quod est ecclesia. Et reliqua. Estne sententia nova, impia, haeretica in ecclesiis Dei, ecclesiam sanctam catholicam dici corpus Christi? Aut pugnat haec interpretatio cum Apostoli verbis? Annon dicit Apostolus eodem loco: Unus panis et unum corpus multi sumus, qui de pane uno participamus? Annon ecclesia vetus offerendo symbola coenae offerebat coelesti patri ecclesiam? Recole, Ioachime, quo spiritu, quo consilio, quo artificio, quo candore et fide composueris tabulam et farraginem et chaos istud? Recogita quam haec deceant ministrum ecclesiae et Christi. Resipisce, fraterque noster habeberis. Emensi iam sumus, ut vides, ultra mediam partem chaos istud tuum, et prospero pede, Domini videlicet spiritu nobis ter aperiente per obiectum 19*