10.1:294 quae me impulit, vel potius coegit ad hanc editionem. Testor enim, non tam privatam mei rationem habuisse me in capiendo hoc consilio, quam publicae aedificationis: si qui tamen legere quod a me publicatur non abnuent. Quod si hac occasione pervenire in manus Caesaris posset, esset cur mihi uberius gratularer, Deoque gratias agerem. Utcunque tamen succedet, aliquantulum conquiescam in officii mei conscientia. Calendis Martii 1548. BRUNSVIGAE, TYPIS M. BRUHNII.