7:293 293 ADVERSUS P. CAROLI CALUMNIAS. Quum nuper libellum ediderit Petrus Carolus sorbonicus theologaster suo nomine inscriptum, licet alieno artificio compositum, in quo omnes quidem piae sanaeque doctrinae ministros, tres tamen praecipue, Farellum scilicet, Viretum et Calvinum atrocibus calumniis proscindit, optandum esset ut unus horum responderet ad eius maledicta. Nam utcunque liber ille puerilibus ineptiis refertus sit, et adeo impudenter mentiatur ille nebulo adversus optimos viros ut indignus sit refutatione, quia tamen semper reperiuntur multi nimis faciles ad credendum, qui rectum iudicium non adhibeant, nisi diligenter admoniti, et illic quasi de re gesta narrationem instituit, unde suspicari possint, vel docti et intelligentes, non prorsus de nihilo eum loqui, etiam sicubi aperta eius mendacia perspiciantur : venenum est, quod incautis, adeoque mediocriter peritis nocere possit, nisi oppositum fuerit antidotum. Huc accedit quod qui hominis ingenium non noverunt, moveri possent aetate. Nec enim credibile est hominem extrema fere senectute tam prostitutae, imo perditae esse frontis, ut sciens et volens totum mundum faciat testem suae vanitatis. Omnium autem maximum est quod non usitatis ac tritis [pag. 4] calumniis gravare eos conatur, qui restituendae pietatis doctrinae fidelem operam hoc tempore navarunt, sed quo infames et exosos reddat ipsos bonis omnibus, arianismi eos insimulare audet. Optarem igitur aliquem ex illis non detrectare hunc laborem reprimendae eius proterviae. Et ego cum Calvino egi, ut has partes susciperet, quum alias ob causas, tum quia ipsum sibi antagonistam in fictitia sua disputatione Carolus delegit. Verum quia excusat se melioribus studiis occupari (quod verum esse agnosco) et negat se tantum honoris habiturum esse huic porco, ut eum suis scriptis celebret; et idem reliqui duo affirmant, restat ut quispiam magis otiosus subeat in eorum vices. Inprimis movit me Calvini responsio, ne ulterius eum urgerem: quum diceret his clandestinis artibus satanam hoc moliri ut ipsum abstraheret a scriptionibus,