15:293 293 1554 OCTOB. 294 eoque non impie interpretari posse verba Christi: Hic panis significat corpus Christi. 13. Hoc est symbolum corporis mei quod dono vobis animo edendum, sicut panem trado vobis edendum ore. Sententiam eandem Petrus Martyr expresserat. Scripsit autem Bucerus cap. XXVI. Matth, exponens multa pie et erudite super verbis coenae in eam sententiam et conferens dictum Salvatoris Ioan. VI., concludit: Ergo non est nisi spiritualis manducatio affirmanda. Et hic est ille Bucerus qui unus ex omnibus Zuinglianis sacramentariis Ioachimo videtur in viam rediisse. 14. Ponit etiam Westphalus multa verba ex confessione ministrorum Ecclesiae Tigurinae qua responderunt ad D. Lutheri ultimam confessionem. Quumque Tigurinorum confessionem vir moderatis- Biinus dicat vehementem et acerbam insectationem in Lutherum, nou tamen propositionem categoricam reperit aptam chao et tabulae isti demonstrativae. Gratificatur igitur Westphalo et augebo chaos opinionum ac ponam opinionem maxime adversam papisticis sacramentariis quam etiam Westphalus in margine vellicavit et perstrinxit: Quod panis in coena sit naturale Christi corpus vere et corporaliter , non est articulus christianae verae antiquae et indubitatae nostrae fidei. 3 5. Hoc est symbolum quo vera corporis mei communicatio exhibetur fidelibus, scripsit Henr. Bullingerus in Comment. 1 ad Corinth. (XI.). Panis et vinum ex institutione Domini symbola sunt quibus ab ipso Domino per ministerium ecclesiae exhib. ete. Caeterum quum hanc opinionem superius etiam posuerit M. Ioachimus, cur non potius talem opinionem posuit quam et in margine subindicat it? 16. Hic panis eucharistiae, non communis aut pistorius, sed mysticus est, ipsum corpus Christi significatione institutioneque- 17. Hoc est sacrum symbolum gratiae et redemptionis meae, quod post me vobis relinquo. Bullingerus explanans verba D. Pauli 1. Cor. XI. hunc in modum scripsit: Dominus Iesus carnem oblatam pro nostris peccatis in coelum transferens voluit prius totius negotii et gratiae suae, redemptionis et unionis sacrum quodpiam symbolum post se relinquere mortalibus: quod non animo tantum, sed sensibus etiam nostris ingereret redemptionem et unionem semel partam initamque. Perpende, lector, M. Ioachimi candorem et artificium quo tabulam istam fabrefecit* 18. Panis et vinum in coena symbolice tantum est corpus et sanguis Christi. Erat haec etiam sententia prius posita. Sed quia in margine illam notavit Ioachimus, et fortasse oblivione praeteriit, censui etiam redigendam in chaos. Posita est autem in tractatione de Sacramentis ecclesiae Bullingeri.