10.1:293 PRO FALLESIO. cordi est christiana religio. Itaque mihi praeclusa est via purgandae apud Caesarem ipsum et asserendae meae innocentiae. Atqui interim apud multos, quibus veritas comperta non est, sinistra opinione laboro ac si non defuisset curiae Machliniensi iusta causa cur ita in me saeviret. Qua in re non modo iniuste mea existimatio laeditur: verum, si taceam, offendiculi materiam praebeo infirmis conscientiis: quin etiam impiorum ludibrio exponetur Dei veritas, nomenque eius sacrosanctum male audiet. Haec praecipua est ratio,