55:292 ad vanitatem propensione. Porro quia firmas et perpetuas habere radices nulla doctrina potest in hominum cordibus, si qua dubitatione sit implicita, certam Dei veritatem esse testatur, in qua edocti sunt. Et certe nisi animis nostris constet haec certitudo, necesse erit subinde vacillare, et flexibiles esse ad quemvis novae doctrinae ventum. Per Dei gratiam, fidem cum suis effectis et fructibus intelligit. 13. Quae in Babylone. Multi ex veteribus Romam aenigmatice putarunt notari. Hoc commentum Papistae libenter arripiunt, ut videatur Petrus romanae ecclesiae praefuisse. Neque enim deterret eos nominis infamia, modo sedis apostolicae titulum praetexere ipsis liceat: nec Christum magnopere curant, modo Petrus ipsis relinquatur. Quin etiam modo retineant cathedrae Petri nomen, suam Romam in profundis inferis collocare non recusabunt. Atqui vetus illud commentum nihil habet coloris: nec video cur Eusebio et aliis placuerit, nisi quia illo errore iam occupati erant, Petrum Romae fuisse. Adde quod secum ipsi pugnant. Marcum octavo Neronis anno Alexandriae mortuum esse tradunt : Petrum vero sex annis postea fingunt Romae a Nerone suisse occisum. Si alexandrinam ecclesiam Marcus (ut volunt) constituit, diuque illic episcopatu functus est, nunquam potuit Romae esse cum Petro. Nam quod Eusebius et Hieronymus romanam Petri sessionem in vigintiquinque annos extendunt, id facile refellitur ex primo et secundo ad Galat. cap. Quum itaque Marcum tunc secum Petrus comitem habuerit, quum scripsit hanc epistolam: Babylone fuisse probabilius est. Atque id quoque eius vocationi fuit consentaneum. Scimus enim peculiariter datum fuisse apostolum Iudaeis: quare eas pracipue regiones lustrabat, in quibus maior erat gentis suae frequentia. Quod ecclesiam illic esse dicit eiusdem electionis participem, huc spectat, ut inde alii magis ac magis in fide se confirment. Erat enim hoc magnum, Iudaeos ex tam remotis mundi plagis in unam ecclesiam colligi. Filius meus. Sic Marcum appellat honoris causa: ratio tamen est, quod eum in fide genuerat, sicut Timotheum Paulus. De osculo alibi dictum est. Vult autem hoc osculum esse caritatis, ut animi sinceritas externae caeremoniae respondeat.