52:292 parit, quod in rebus liberis imponitur necessitas Nam mundus facile ab eo se prohiberi sinit, quod per Deum licitum erat, ut impune Dei leges sibi transgredi liceat. Hic ergo Paulus in persona Timothei non Ephesios modo, sed omnes ubique terrarum ecclesias praemonet de fucatis doctoribus, qui, fictitios cultus instituendo et conscientias illaqueando novis legibus, verum Dei cultum adulterant et corrumpunt puram fidei doctrinam. Hic proprius est scopus: quem notari inprimis est necesse. Porro quo maiore attentione excipiant omnes quod dicturus est, praefatur certum esse et minime obscurum oraculum spiritus sancti. Non est quidem dubium quin reliqua ex eodem spiritu hauserit: verum utcunque semper audiendus sit tanquam Christi organum, tamen in causa magni ponderis peculiariter voluit hoc testatum, nihil se proferre nisi ex spiritu prophetiae. Solenni itaque praeconio nobis hanc prophetiam commendat: nec eo contentus, addit esse claram, nec ullo aenigmate implicitam. In posterioribus Hoc vero nemo tunc exspectasset, ut in tanta evangelii luce deficerent. Sed hoc est scilicet quod dicit Petrus, falsos doctores, sicut populo israelitico molesti olim fuerunt, ita christianae ecclesiae semper fore infestos (2. Pet. 3,3). Perinde ergo est ac si diceret, Nunc floret evangelii doctrina: sed non diu quiescet Satan, quin zizaniis suffocare studeat purum semen. Proderat haec admonitio sacculo Pauli, ut sedulo instantes purae doctrinae tam pastores quam reliqui non circumvenirentur. Nobis hodie non minus est utilis, quum nihil cernimus accidisse quod non fuerit diserto spiritus vaticinio praedictum. Animadvertere praeterea hic licet quantam ecclesiae suae curam agat Deus, dum ita mature occurrit periculis. Multiplices quidem artes habet Satan quibus in errorem nos inducat, et miris insidiis nos adoritur: verum ex adverso satis munit nos Dominus, nisi sponte decipi nobis liberet. Quare non est quod queramur potentiores esse tenebras luce, aut superari veritatem a mendacio: sed potius nostrae incuriae ignaviaeque poenas damus, quum abducimur a recta salutis via. Sed obiiciunt qui sibi in suis erroribus indulgent, vix posse discerni quosnam aut quales designet Paulus. Quasi vero spiritus hanc prophetiam de nihilo ediderit et tanto ante promulgaverit. Nam si nullum est certum discrimen, supervacua foret, adeoque ridicula tota praesens admonitio: sed absit ut frustra nos territari putemus a Dei spiritu, periculi denuntiatione non simul ostendi cavendi rationem. Atque illam calumniam satis per se refutant Pauli verba. Nam quasi digito ostendit malum, quod fugiendum monet. Neque enim in genere de pseudoprophetis verba facit, sed clare speciem exprimit falsae doctrinae: nempe quae, pie-