49:292 exposita sunt, docuerant olim prophetae: ea tamen tanta obscuritate docuerant, praeut est perspicua haec evangelicae lucis claritas, ut non mirum sit, si dicantur latuisse quae nunc palam facta sunt. Nec vero frustra Malachias (a, a) exoriturum solem iustitiae denuntiat: nec de nihilo Iesaias prius tam magnificis elogiis extulerat Messiae legationem. Denique non abs re evangelium vocatur Dei regnum: sed ex re ipsa melius colligere licet, tum demum apertos fuisse coelestis sapientiae thesauros, ubi Deus per unigenitum filium, quasi facie ad faciem discussis umbris veteribus apparuit. Finem praedicandi evangelii, cuius meminit initio primi captits, iterum refert^ ut Deus in fidei obsequium gentes omnes cogat