29:292 rientur. Anna igitur Deum vocans scientiarum Deum, ostendit mortales vehementer falli quum sibi indulgent eousque ut scientiae opinione turgidi magna quaedam moliantur, quae tamen momento Deus dissipat et donat ventis irrita. Ex hoc loco itaque discamus, primum si animi nostri vires exiguae fuerint, ad Deum supplices accedere, ut illas augeat et roboret: deinde si viribus polleamus, eundem precari ne nos ingratitudine et arrogantia nostra tanto bono privari permittat. Denique ipsius verbo nos ipsos et iudicium nostrum ac rationem, et in summa quidquid virtutis accepimus semper subiiciamus : nostroque sic officio fungamur ne arroganter insolescamus eiusque dona floccifaciamus, quasi nostris viribus aut consiliis quaecunque suscipimus perfecturi: ne quid insolenter nobis arrogemus, sed cum omni modestia et moderatione vitae curriculum ex Dei mandatorum praescripto decurramus, ne sensui nostro et libidini locum demus, ad ea quae fas non est suscipienda. Pergens Anna dicit: Ipsi praeparari cogitationes qui locus est subobscurior, ac proinde etiam varie explicatur. Nam vox hebraea proprie numerare, vel ponderare significat, aliquando etiam vox eadem sola litera immutata bonum valde indicat: hinc fi't ut quidam hunc sensum eliciant: Dei opera omnia bene esse composita ac ordinata. Qui sensus bonam quidem doctrinam continet, quod nempe Deus quid bonum sit quidque utile probe notum habeat, nihilque illum lateat, ac proinde talem esse rerum quas ordinaverit stabilitatem ut eas nullus immutare possit. Verum si genuina vocis significatio retineatur, sensus videtur elici commodior: Dei nempe opera neque digeri neque ponderari posse. Quem si sensum, qui mihi commodissimus videtur, retineamus, non parva ad nos ex ipso redibit utilitas. Nam Deo hoc vel illud decernente sciemus neminem esse qui id vel remoretur vel impediat, testibus apostolo Paulo et Esaia propheta, quum aiunt: Opera tua, Domine, sunt admiranda et incomprehensa, quis sese illis oppositurus est? En quomodo gloriari fideles adversus quascunque molitiones et consilia poterunt, quibus hodie Satan totum orbem infestat. Atque haec esto doctrina ex verborum illorum sensu, Dei opera digeri aut ponderari non posse. Pulchre igitur haec Annae verba inter se conveniunt seque invicem explicant, quum Deum notitiarum dicit, et eius opera cognosci vel ponderari non posse. Non posse videlicet mentem humanam divinorum operum immensitatem assequi, et sigillatim illa cognoscere ac describere: sed satis esse si gustum aliquem illorum habeat, quo in admirationem eorundem rapiatur. Hoc ait Propheta Psalm. 40. vers. 6: Admirabilia Dei quis potest digerere? Optime sane haec Annae verba cum Davidis, etsi multis post