25:292 Balac libenter acquiescat. Caeterum ubi adiungit novissimos dies, significat nullam esse causam cur sibi metuat Balac, vel sollicitus sit: quoniam in longum tempus differenda erat gentis illius poena. Interim tamen videmus quid tumultuando profecerit Balac. Nam qui hactenus audierat tantum populum benedici, cogitur audire quod tristius est, de populi sui ruina. Haec est eorum merces qui adversus Deum luctantur. 15. Dixit Balaam filius Beor. Quia de rebus maximis disserere cogitabat non abs re iterum praefatur, quo plus autoritatis suo vaticinio conciliet. Etsi autem non sine ambitione efflavit haec magnifica elogia, dubium tamen non est quin illis sancire Deus voluerit quod per os prophetae proferre statuerat. Oportuit hominem nihili (cuius alioqui contemptibilis esset doctrina) divinitus insigniri: quo fit ut alienam personam induat, in se transferens quae eveniunt veris prophetis. Prius exposui clausum oculum et apertum in eundem finem poni, quamvis diversa ratione. Reconditum enim oculum vocat, qui cernat res occultas quasi in tenebris, et sensu humano incomprehensibiles, apertos autem oculos sibi vendicat, quia prophetica visione speculetur quae dicturus est: ac si negaret verba se facturum de rebus obscuris et parum compertis. EX EODEM CAPITE. 17. Video eum: sed non modo: intueor Ulum: sed non prope: procedet stella ex Iacob, et surget sceptrum ex Israele: et confodiet principes*) Moab, et destruet omnes filios Seth. 18. Et erit Edom possessa et possidebitur Seir ab inimicis Seir, et Israel facit virtutem. 19. Et dominabitur ex Iacob, et perdet reliquias ex civitate. 20. Et quum vidisset Amalec, assumpsit parabolam suam, et dixit: Principium gentium Amalec, ideo novissimum eius usque ad perditionem. 21. Viso etiam Cenaeo, assumpsit parabolam suam, et dixit: Bobustum habitaculum tuum, et ponis in petra nidum tuum. 22. Certe expelletur Cain, usquequo Assur captivum te ducet. 23. Assumpsit item parabolam, et dixit: Vae quis vivet quum statuerit istud? 24. Et naves e littore Citthim quae affligant Assur, affligent Heber, sed hoc quoque usque ad perditionem. 25. Surrexit itaque Balaam, et abiit reversusque est in locum suum: atque etiam Balac abiit in viam suam. 17. Video eum. Sunt quidem verba futuri temporis, sed quae pro tempore praesenti sumun- 1) In margine: vel, Angulos.