15:292 7. Hoc est signum quod admonet vos de corpore meo quo modo pro vobis traditum vos vivificet. P. Martyris verba sunt in tractatione de Eucharistia : Nihil aliud egit in coena Christus quam quod propositionem transposuit. Et sicut antea dixerat (Ioh. VI.) corpus suum et carnem esse panem ita nunc e diverso ostendendo panem protulit: hoc est corpus meum. Sit itaque sensus: Do vobis panem ut edatis et interim propono vobis corpus meum io crucem agendum ut ipsum fideli memoria et mente attentissima apud vosmet ipsos spiritualiter comedatis, utque corpore editis panem ita mente vescumini carne mea. Ingens videlicet hic etiam piaculum sacramentarii cum Irenaeo et aliis ecclesiae doctoribus committunt, quod in sacramento duas res offerri et percipi docuerunt, alteram corpore, alteram fideli mente ac spiritu. 8. Hoc est memoriale corporis mei. 9. Hoc est meum corpus quatenus pro vobis datum est. 10. Haec est commemoratio corporis qnod pro vobis datur. 11. Hoc est symbolum vos ab uno eodemque corpore redemptos. Hae sunt opiniones pugnantes Io. Oecolampadii quae poterant coniungi (usque adeo discrepant) nisi magister noster gavisus fuisset ingenti farragine ac chao. Quod alibi etiam fecit, ut videamus, qua dexteritate hic etiam artifex illam tabulam suam fabrefecerit. Oecolampadius ad Theobaldum Billicanuni ita scripsit : Accipere, comedere, ad panem referuntur: habere memoriam, ad corpus. Exposuimus ergo ut hoc, id est panis, sit corpus, id est memoriale vel figura corporis. Sed quo modo? In hoc sit memoriale, quia corpus vel quatenus pro nobis traditum est. Et postea: Sanguinem testamenti non possumus aliter interpretari quam commemorationem testamenti. Et alibi: Sanguis erit commemoratio sanguinis per quem testamentum confirmatum est, et corpus commemoratio corporis quod pro nobis traditum est. Haec vero dicit explanans quid sit: facite hoc in mei commemorationem. Et in scripto ad Ecclesiastas Sueviae, tractans verba D. Pauli 1. Cor. X.: Symbolum panis, inquit, quem mystico ritu partimur, testatur communiter nos redemptos. Et reliqua. Ubi Ioachimus non simpliciter deliquit male citando verba Oecolampadii. 12. Haec est protesfatio et (nvfjfiodvvov mewum beneficiorum. Martinus Bucerus in Apologia de Coena Domini loquitur in genere de sacramentis, symbola esse nostrae religionis, fidei protestationes et beneficiorum Dei quaedam fivrj^iouvva i. e memoracula quaedam. Id Ioachimus torsit ad unicam sacramentorum speciem : quod et in Calvini sententiis fecit. Addidit autem Bucerus: Panis et vinum eucharistiae sunt signa corporis et sanguinis Christi,