55:291 291 EPIST. PETRI I 292 omnem nostrae dignitatis ac meriti respectum excludi. Nam quod Deus per evangelii praedicationem HOB ad BO invitat, id iam est gratuitum, maioris etiam gratiae, quod essicaciter corda nostra afficit, ut voci suae obediamus. Fideles autem peculiariter alloquitur Petrus : ideo cum externa doctrina, spiritus efficaciam coniungit. Pro tribus verbis, quae sequuntur, alii codices habent tria nomina ablativi casus, quae possunt in gerundia resolvi, fulciendo, roborando, stabiliendo. In eo tamen parum est momenti, quod ad sensum attinet. Caeterum quod pluribus verbis rem unam designat Petrus, nempe fidelium confirmationem, hoc ideo facit ut sciamus rarae esse difficultatis cursum nostrum persequi, et proinde singulari Dei gratia opus esse. Particula paulisper afflictos, quae hic inserta est, significat breve esse afflictionum tempus. Atque haec quoque non levis est consolationis materia. 11. Ei gloria. Quo plus fiduciae piis addat, statim prorumpit in gratiarum actionem. Quamquam hoc tam indicativo, quam optandi modo legi potest: eodem tamen fere sensu. 12. Per Silvanum vobis fidum fratrem (ut arbitror) paucis scripsi, exhortans et testificans hanc esse veram gratiam in qua statis. 13. Salutat vos quae in Babylone est ecclesia simul vobiscum electa, et Marcus filius meus. 14. Salutate vos invicem in osculo caritatis. Gratia vobis omnibus, qui estis m Christo Iesu. 12. Per Silvanum. Hac epistolae clausula eos ad fidei constantiam hortatur: imo hoc scribendi consilium sibi fuisse asserit, ut eos in doctrinae, quam amplexi erant, obedientia retineret. Sed primo epistolam a brevitate commendat, ne illis molesta sit lectio: deinde addit brevem nuntii commendationem, ut viva etiam vox ad scriptum accedat. Huc enim spectat testimonium quod reddit eius fidei. Caeterum exceptio haec ut arbitror vel modestiae causa addita est, vel ut certo sciant eum ex animi sui sensu loqui. Erat autem absurdum ipsos tanti apostoli iudicio non subscribere. Exhortans et testificans. Quam difficile sit in suscepta fide perstare, testes sunt quotidianae multorum defectiones: nec vero id mirum est in tanta hominum levitate et inconstantia, deinde in tanta