52:291 291 EPIST. PAULI AD TIMOTHEUM I 292 Quam vero nova res et insolens fuerit gentium vocatio, diximus secundo ad Ephesios capite. Nec mirum est, angelis fuisse novum spectaculum: qui tametsi de humani generis redemptione cognoverant, modum tamen non tenuerunt ab initio: et celatos ideo oportuit, quo plus admirationis haberet tanta Dei bonitas. Fidem obtinuit in mundo. Iam illud erat in primis admirabile, quod eiusdem revelationis et gentes profanas, et angelos, perpetuos regni sui haeredes, aeque compotes fecerat Deus. Sed tanta etiam Evangelii praedicati efficacia miraculum fuit non vulgare, quum Christus, tot superatis impedimentis, in obedientiam fidei subegit, qui videbantur esse prorsus indomabiles. Nihil certe minus credibile videbatur: adeo aditus omnes praeclusi erant et obserati. Fides tamen eluctata est, sed incredibili victoriae genere. Postremo in gloriam receptum esse dicit: nempe ab hac mortali et aerumnosa vita. Ergo sicuti in mundo quoad fidei obedientiam, ita et in Christi persona mira fuit conversio, dum ex tam abiecta servi conditione evectus est ad dexteram Patris, ut illi flectatur omne genu. CAPUT IY. 1. Spiritus autem clare dicit quod in posterioribus temporibus desciscent quidam a fide, attendentes spiritibus impostoribus et doctrinis daemoniorum, 2. in hypocrisi falsiloquorum, cauterio notatam habentium conscientiam, 3. prohibentium matrimonia contrahere, Mentium abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et qui cognoverunt veritatem, 4. quod omnis creatura Dei bona, et nihil reiiciendum quod cum gratiarum actione sumatur. 5. Sanctificatur enim per sermonem Dei et precationem. 1. Spiritus autem. Diligenter admonuerat de multis Timotheum. Iam necessitatem ostendit: quia occurrendum sit periculo quod imminere spiritus sanctus denuntiat, venturos scilicet falsos doctores qui nugas pro fidei doctrina obtrudant: qui, totam sanctitatem collocantes in externis exercitiis, spiritualem Dei cultum, qui solus est legitimus, obscurent. Et sane fuit hoc servis Dei perpetuum certamen cum talibus, quales hic depingit Paulus. Quia enim natura homines ad hypocrisin feruntur, facile illis persuadet Satan, caeremonhs et externa disciplina rite coli Deum : imo absque magistro hanc omnes fere persuasionem animis infixam habent. Accedit postea Satanae astus ad errorem confirmandum. Inde factum est ut saeculis omnibus exstiterint impostores qui fictitios cultus commendarent, quibus obruebatur vera pietas. Porro haec pestis alteram